히브리서 12장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 히브리서 (Hebrews) · 29절
- 1 ideoque et nos tantam habentes inpositam nubem testium deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum per patientiam curramus propositum nobis certamen
- 2 aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Iesum qui pro proposito sibi gaudio sustinuit crucem confusione contempta atque in dextera sedis Dei sedit
- 3 recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semet ipsos contradictionem ut ne fatigemini animis vestris deficientes
- 4 nondum usque ad sanguinem restitistis adversus peccatum repugnantes
- 5 et obliti estis consolationis quae vobis tamquam filiis loquitur dicens fili mi noli neglegere disciplinam Domini neque fatigeris dum ab eo argueris
- 6 quem enim diligit Dominus castigat flagellat autem omnem filium quem recipit
- 7 in disciplina perseverate tamquam filiis vobis offert Deus quis enim filius quem non corripit pater
- 8 quod si extra disciplinam estis cuius participes facti sunt omnes ergo adulteri et non filii estis
- 9 deinde patres quidem carnis nostrae habuimus eruditores et reverebamur non multo magis obtemperabimus Patri spirituum et vivemus
- 10 et illi quidem in tempore paucorum dierum secundum voluntatem suam erudiebant nos hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem eius
- 11 omnis autem disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii sed maeroris postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddit iustitiae
- 12 propter quod remissas manus et soluta genua erigite
- 13 et gressus rectos facite pedibus vestris ut non claudicans erret magis autem sanetur
- 14 pacem sequimini cum omnibus et sanctimoniam sine qua nemo videbit Dominum
- 15 contemplantes ne quis desit gratiae Dei ne qua radix amaritudinis sursum germinans inpediat et per illam inquinentur multi
- 16 ne quis fornicator aut profanus ut Esau qui propter unam escam vendidit primitiva sua
- 17 scitote enim quoniam et postea cupiens hereditare benedictionem reprobatus est non enim invenit paenitentiae locum quamquam cum lacrimis inquisisset eam
- 18 non enim accessistis ad tractabilem et accensibilem ignem et turbinem et caliginem et procellam
- 19 et tubae sonum et vocem verborum quam qui audierunt excusaverunt se ne eis fieret verbum
- 20 non enim portabant quod dicebatur et si bestia tetigerit montem lapidabitur
- 21 et ita terribile erat quod videbatur Moses dixit exterritus sum et tremebundus
- 22 sed accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis Hierusalem caelestem et multorum milium angelorum frequentiae
- 23 et ecclesiam primitivorum qui conscripti sunt in caelis et iudicem omnium Deum et spiritus iustorum perfectorum
- 24 et testamenti novi mediatorem Iesum et sanguinis sparsionem melius loquentem quam Abel
- 25 videte ne recusetis loquentem si enim illi non effugerunt recusantes eum qui super terram loquebatur multo magis nos qui de caelis loquentem nobis avertimur
- 26 cuius vox movit terram tunc modo autem repromittit dicens adhuc semel ego movebo non solum terram sed et caelum
- 27 quod autem adhuc semel dicit declarat mobilium translationem tamquam factorum ut maneant ea quae sunt inmobilia
- 28 itaque regnum inmobile suscipientes habemus gratiam per quam serviamus placentes Deo cum metu et reverentia
- 29 etenim Deus noster ignis consumens est
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗