로그인

출애굽기 39장 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 출애굽기 (Exodus) · 43절

  1. 1 de hyacintho vero et purpura vermiculo ac bysso fecit vestes quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis sicut praecepit Dominus Mosi
  2. 2 fecit igitur superumerale de auro hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta
  3. 3 opere polymitario inciditque bratteas aureas et extenuavit in fila ut possint torqueri cum priorum colorum subtemine
  4. 4 duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum
  5. 5 et balteum ex hisdem coloribus sicut praeceperat Dominus Mosi
  6. 6 paravit et duos lapides onychinos adstrictos et inclusos auro et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israhel
  7. 7 posuitque eos in lateribus superumeralis in monumentum filiorum Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi
  8. 8 fecit et rationale opere polymito iuxta opus superumeralis ex auro hyacintho purpura coccoque bis tincto et bysso retorta
  9. 9 quadrangulum duplex mensurae palmi
  10. 10 et posuit in eo gemmarum ordines quattuor in primo versu erat sardius topazius zmaragdus
  11. 11 in secundo carbunculus sapphyrus iaspis
  12. 12 in tertio ligyrius achates amethistus
  13. 13 in quarto chrysolitus onychinus berillus circumdati et inclusi auro per ordines suos
  14. 14 ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israhel singuli per nomina singulorum
  15. 15 fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem coherentes de auro purissimo
  16. 16 et duos uncinos totidemque anulos aureos porro anulos posuerunt in utroque latere rationalis
  17. 17 e quibus penderent duae catenae aureae quas inseruerunt uncinis qui in superumeralis angulis eminebant
  18. 18 haec et ante et retro ita conveniebant sibi ut superumerale et rationale mutuo necterentur
  19. 19 stricta ad balteum et anulis fortius copulata quos iungebat vitta hyacinthina ne laxe fluerent et a se invicem moverentur sicut praecepit Dominus Mosi
  20. 20 fecerunt quoque tunicam superumeralis totam hyacinthinam
  21. 21 et capitium in superiori parte contra medium oramque per gyrum capitii textilem
  22. 22 deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta
  23. 23 et tintinabula de auro mundissimo quae posuerunt inter mala granata in extrema parte tunicae per gyrum
  24. 24 tintinabulum aureum et malum punicum quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur sicut praecepit Dominus Mosi
  25. 25 fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis eius
  26. 26 et mitras cum coronulis suis ex bysso
  27. 27 feminalia quoque linea byssina
  28. 28 cingulum vero de bysso retorta hyacintho purpura ac vermiculo distinctum arte plumaria sicut praecepit Dominus Mosi
  29. 29 fecerunt et lamminam sacrae venerationis de auro purissimo scripseruntque in ea opere gemmario Sanctum Domini
  30. 30 et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina sicut praecepit Dominus Mosi
  31. 31 perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii feceruntque filii Israhel cuncta quae praeceperat Dominus Mosi
  32. 32 et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem anulos tabulas vectes columnas ac bases
  33. 33 opertorium de pellibus arietum rubricatis et aliud operimentum de ianthinis pellibus
  34. 34 velum arcam vectes propitiatorium
  35. 35 mensam cum vasis et propositionis panibus
  36. 36 candelabrum lucernas et utensilia eorum cum oleo
  37. 37 altare aureum et unguentum thymiama ex aromatibus
  38. 38 et tentorium in introitu tabernaculi
  39. 39 altare aeneum retiaculum vectes et vasa eius omnia labrum cum basi sua tentoria atrii et columnas cum basibus suis
  40. 40 tentorium in introitu atrii funiculosque illius et paxillos nihil ex vasis defuit quae in ministerium tabernaculi et in tectum foederis iussa sunt fieri
  41. 41 vestes quoque quibus sacerdotes utuntur in sanctuario Aaron scilicet et filii eius
  42. 42 obtulerunt filii Israhel sicut praeceperat Dominus
  43. 43 quae postquam Moses cuncta vidit expleta benedixit eis

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗