로그인

출애굽기 38장 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 출애굽기 (Exodus) · 31절

  1. 1 fecit et altare holocausti de lignis setthim quinque cubitorum per quadrum et trium in altitudine
  2. 2 cuius cornua de angulis procedebant operuitque illud aeneis lamminis
  3. 3 et in usus eius paravit ex aere vasa diversa lebetas forcipes fuscinulas uncinos et ignium receptacula
  4. 4 craticulamque eius in modum retis fecit aeneam et subter eam in altaris medio arulam
  5. 5 fusis quattuor anulis per totidem retiaculi summitates ad inmittendos vectes ad portandum
  6. 6 quos et ipsos fecit de lignis setthim et operuit lamminis aeneis
  7. 7 induxitque in circulos qui in altaris lateribus eminebant ipsum autem altare non erat solidum sed cavum ex tabulis et intus vacuum
  8. 8 fecit et labrum aeneum cum base sua de speculis mulierum quae excubabant in ostio tabernaculi
  9. 9 et atrium in cuius australi plaga erant tentoria de bysso retorta cubitorum centum
  10. 10 columnae aeneae viginti cum basibus suis capita columnarum et tota operis celatura argentea
  11. 11 aeque ad septentrionalis plagam tentoria columnae basesque et capita columnarum eiusdem et mensurae et operis ac metalli erant
  12. 12 in ea vero plaga quae occidentem respicit fuere tentoria cubitorum quinquaginta columnae decem cum basibus suis aeneae et capita columnarum celata argentea
  13. 13 porro contra orientem quinquaginta cubitorum paravit tentoria
  14. 14 e quibus quindecim cubitos columnarum trium cum basibus suis unum tenebat latus
  15. 15 et in parte altera quia utraque introitum tabernaculi facit quindecim aeque cubitorum erant tentoria columnae tres et bases totidem
  16. 16 cuncta atrii tentoria byssus torta texuerat
  17. 17 bases columnarum fuere aeneae capita autem earum cum celaturis suis argentea sed et ipsas columnas atrii vestivit argento
  18. 18 et in introitu eius opere plumario fecit tentorium ex hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta quod habebat viginti cubitos in longitudine altitudo vero quinque cubitorum erat iuxta mensuram quam cuncta atrii habebant tentoria
  19. 19 columnae autem ingressus fuere quattuor cum basibus aeneis capitaque earum et celaturae argenteae
  20. 20 paxillos quoque tabernaculi et atrii per gyrum fecit aeneos
  21. 21 haec sunt instrumenta tabernaculi testimonii quae numerata sunt iuxta praeceptum Mosi in caerimonias Levitarum per manum Ithamar filii Aaron sacerdotis
  22. 22 quas Beselehel filius Uri filii Hur de tribu Iuda Domino per Mosen iubente conpleverat
  23. 23 iuncto sibi socio Hooliab filio Achisamech de tribu Dan qui et ipse artifex lignorum egregius fuit et polymitarius atque plumarius ex hyacintho purpura vermiculo et bysso
  24. 24 omne aurum quod expensum est in opere sanctuarii et quod oblatum in donariis viginti novem talentorum fuit et septingentorum triginta siclorum ad mensuram sanctuarii
  25. 25 oblatum est autem ab his qui transierant ad numerum a viginti annis et supra de sescentis tribus milibus et quingentis quinquaginta armatorum
  26. 26 fuerunt praeterea centum talenta argenti e quibus conflatae sunt bases sanctuarii et introitus ubi velum pendet
  27. 27 centum bases factae sunt de talentis centum singulis talentis per bases singulas supputatis
  28. 28 de mille autem septingentis et septuaginta quinque fecit capita columnarum quas et ipsas vestivit argento
  29. 29 aeris quoque oblata sunt talenta septuaginta duo milia et quadringenti supra sicli
  30. 30 ex quibus fusae sunt bases in introitu tabernaculi testimonii et altare aeneum cum craticula sua omniaque vasa quae ad usum eius pertinent
  31. 31 et bases atrii tam in circuitu quam in ingressu eius et paxilli tabernaculi atque atrii per gyrum

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗