출애굽기 40장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 출애굽기 (Exodus) · 36절
- 1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
- 2 mense primo die prima mensis eriges tabernaculum testimonii
- 3 et pones in eo arcam dimittesque ante illam velum
- 4 et inlata mensa pones super eam quae rite praecepta sunt candelabrum stabit cum lucernis suis
- 5 et altare aureum in quo adoletur incensum coram arca testimonii tentorium in introitu tabernaculi pones
- 6 et ante illud altare holocausti
- 7 labrum inter altare et tabernaculum quod implebis aqua
- 8 circumdabisque atrium tentoriis et ingressum eius
- 9 et adsumpto unctionis oleo ungues tabernaculum cum vasis suis ut sanctificentur
- 10 altare holocausti et omnia vasa eius
- 11 labrum cum basi sua omnia unctionis oleo consecrabis ut sint sancta sanctorum
- 12 adplicabisque Aaron et filios eius ad fores tabernaculi testimonii et lotos aqua
- 13 indues sanctis vestibus ut ministrent mihi et unctio eorum in sacerdotium proficiat sempiternum
- 14 fecitque Moses omnia quae praeceperat Dominus
- 15 igitur mense primo anni secundi in prima die mensis conlocatum est tabernaculum
- 16 erexitque illud Moses et posuit tabulas ac bases et vectes statuitque columnas
- 17 et expandit tectum super tabernaculum inposito desuper operimento sicut Dominus imperarat
- 18 posuit et testimonium in arca subditis infra vectibus et oraculum desuper
- 19 cumque intulisset arcam in tabernaculum adpendit ante eam velum ut expleret Domini iussionem
- 20 posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum
- 21 ordinatis coram propositionis panibus sicut praeceperat Dominus Mosi
- 22 posuit et candelabrum in tabernaculum testimonii e regione mensae in parte australi
- 23 locatis per ordinem lucernis iuxta praeceptum Domini
- 24 posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum
- 25 et adolevit super eo incensum aromatum sicut iusserat Dominus
- 26 posuit et tentorium in introitu tabernaculi
- 27 et altare holocausti in vestibulo testimonii offerens in eo holocaustum et sacrificia ut Dominus imperarat
- 28 labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare implens illud aqua
- 29 laveruntque Moses et Aaron ac filii eius manus suas et pedes
- 30 cum ingrederentur tectum foederis et accederent ad altare sicut praeceperat Dominus
- 31 erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris ducto in introitu eius tentorio postquam cuncta perfecta sunt
- 32 operuit nubes tabernaculum testimonii et gloria Domini implevit illud
- 33 nec poterat Moses ingredi tectum foederis nube operiente omnia et maiestate Domini coruscante quia cuncta nubes operuerat
- 34 si quando nubes tabernaculum deserebat proficiscebantur filii Israhel per turmas suas
- 35 si pendebat desuper manebant in eodem loco
- 36 nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo et ignis in nocte videntibus populis Israhel per cunctas mansiones suas EXPLICIT LIBER ELLESMOTH ID EST EXODUS
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗