창세기 5장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 창세기 (Genesis) · 32절
- 1 hic est liber generationis Adam in die qua creavit Deus hominem ad similitudinem Dei fecit illum
- 2 masculum et feminam creavit eos et benedixit illis et vocavit nomen eorum Adam in die qua creati sunt
- 3 vixit autem Adam centum triginta annis et genuit ad similitudinem et imaginem suam vocavitque nomen eius Seth
- 4 et facti sunt dies Adam postquam genuit Seth octingenti anni genuitque filios et filias
- 5 et factum est omne tempus quod vixit Adam anni nongenti triginta et mortuus est
- 6 vixit quoque Seth centum quinque annos et genuit Enos
- 7 vixitque Seth postquam genuit Enos octingentis septem annis genuitque filios et filias
- 8 et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum et mortuus est
- 9 vixit vero Enos nonaginta annis et genuit Cainan
- 10 post cuius ortum vixit octingentis quindecim annis et genuit filios et filias
- 11 factique sunt omnes dies Enos nongentorum quinque annorum et mortuus est
- 12 vixit quoque Cainan septuaginta annis et genuit Malalehel
- 13 et vixit Cainan postquam genuit Malalehel octingentos quadraginta annos genuitque filios et filias
- 14 et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni et mortuus est
- 15 vixit autem Malalehel sexaginta quinque annos et genuit Iared
- 16 et vixit Malalehel postquam genuit Iared octingentis triginta annis et genuit filios et filias
- 17 et facti sunt omnes dies Malalehel octingenti nonaginta quinque anni et mortuus est
- 18 vixitque Iared centum sexaginta duobus annis et genuit Enoch
- 19 et vixit Iared postquam genuit Enoch octingentos annos et genuit filios et filias
- 20 et facti sunt omnes dies Iared nongenti sexaginta duo anni et mortuus est
- 21 porro Enoch vixit sexaginta quinque annis et genuit Mathusalam
- 22 et ambulavit Enoch cum Deo postquam genuit Mathusalam trecentis annis et genuit filios et filias
- 23 et facti sunt omnes dies Enoch trecenti sexaginta quinque anni
- 24 ambulavitque cum Deo et non apparuit quia tulit eum Deus
- 25 vixit quoque Mathusalam centum octoginta septem annos et genuit Lamech
- 26 et vixit Mathusalam postquam genuit Lamech septingentos octoginta duos annos et genuit filios et filias
- 27 et facti sunt omnes dies Mathusalae nongenti sexaginta novem anni et mortuus est
- 28 vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis et genuit filium
- 29 vocavitque nomen eius Noe dicens iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra cui maledixit Dominus
- 30 vixitque Lamech postquam genuit Noe quingentos nonaginta quinque annos et genuit filios et filias
- 31 et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni et mortuus est
- 32 Noe vero cum quingentorum esset annorum genuit Sem et Ham et Iafeth
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗