창세기 4장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 창세기 (Genesis) · 26절
- 1 Adam vero cognovit Havam uxorem suam quae concepit et peperit Cain dicens possedi hominem per Dominum
- 2 rursusque peperit fratrem eius Abel fuit autem Abel pastor ovium et Cain agricola
- 3 factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terrae munera Domino
- 4 Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui et de adipibus eorum et respexit Dominus ad Abel et ad munera eius
- 5 ad Cain vero et ad munera illius non respexit iratusque est Cain vehementer et concidit vultus eius
- 6 dixitque Dominus ad eum quare maestus es et cur concidit facies tua
- 7 nonne si bene egeris recipies sin autem male statim in foribus peccatum aderit sed sub te erit appetitus eius et tu dominaberis illius
- 8 dixitque Cain ad Abel fratrem suum egrediamur foras cumque essent in agro consurrexit Cain adversus Abel fratrem suum et interfecit eum
- 9 et ait Dominus ad Cain ubi est Abel frater tuus qui respondit nescio num custos fratris mei sum
- 10 dixitque ad eum quid fecisti vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra
- 11 nunc igitur maledictus eris super terram quae aperuit os suum et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua
- 12 cum operatus fueris eam non dabit tibi fructus suos vagus et profugus eris super terram
- 13 dixitque Cain ad Dominum maior est iniquitas mea quam ut veniam merear
- 14 ecce eicis me hodie a facie terrae et a facie tua abscondar et ero vagus et profugus in terra omnis igitur qui invenerit me occidet me
- 15 dixitque ei Dominus nequaquam ita fiet sed omnis qui occiderit Cain septuplum punietur posuitque Dominus Cain signum ut non eum interficeret omnis qui invenisset eum
- 16 egressusque Cain a facie Domini habitavit in terra profugus ad orientalem plagam Eden
- 17 cognovit autem Cain uxorem suam quae concepit et peperit Enoch et aedificavit civitatem vocavitque nomen eius ex nomine filii sui Enoch
- 18 porro Enoch genuit Irad et Irad genuit Maviahel et Maviahel genuit Matusahel et Matusahel genuit Lamech
- 19 qui accepit uxores duas nomen uni Ada et nomen alteri Sella
- 20 genuitque Ada Iabel qui fuit pater habitantium in tentoriis atque pastorum
- 21 et nomen fratris eius Iubal ipse fuit pater canentium cithara et organo
- 22 Sella quoque genuit Thubalcain qui fuit malleator et faber in cuncta opera aeris et ferri soror vero Thubalcain Noemma
- 23 dixitque Lamech uxoribus suis Adae et Sellae audite vocem meam uxores Lamech auscultate sermonem meum quoniam occidi virum in vulnus meum et adulescentulum in livorem meum
- 24 septuplum ultio dabitur de Cain de Lamech vero septuagies septies
- 25 cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam et peperit filium vocavitque nomen eius Seth dicens posuit mihi Deus semen aliud pro Abel quem occidit Cain
- 26 sed et Seth natus est filius quem vocavit Enos iste coepit invocare nomen Domini
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗