창세기 10장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 창세기 (Genesis) · 32절
- 1 hae generationes filiorum Noe Sem Ham Iafeth natique sunt eis filii post diluvium
- 2 filii Iafeth Gomer Magog et Madai Iavan et Thubal et Mosoch et Thiras
- 3 porro filii Gomer Aschenez et Rifath et Thogorma
- 4 filii autem Iavan Elisa et Tharsis Cetthim et Dodanim
- 5 ab his divisae sunt insulae gentium in regionibus suis unusquisque secundum linguam et familias in nationibus suis
- 6 filii autem Ham Chus et Mesraim et Fut et Chanaan
- 7 filii Chus Saba et Hevila et Sabatha et Regma et Sabathaca filii Regma Saba et Dadan
- 8 porro Chus genuit Nemrod ipse coepit esse potens in terra
- 9 et erat robustus venator coram Domino ab hoc exivit proverbium quasi Nemrod robustus venator coram Domino
- 10 fuit autem principium regni eius Babylon et Arach et Archad et Chalanne in terra Sennaar
- 11 de terra illa egressus est Assur et aedificavit Nineven et plateas civitatis et Chale
- 12 Resen quoque inter Nineven et Chale haec est civitas magna
- 13 at vero Mesraim genuit Ludim et Anamim et Laabim Nepthuim
- 14 et Phetrusim et Cesluim de quibus egressi sunt Philisthim et Capthurim
- 15 Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum Ettheum
- 16 et Iebuseum et Amorreum Gergeseum
- 17 Eveum et Araceum Sineum
- 18 et Aradium Samariten et Amatheum et post haec disseminati sunt populi Chananeorum
- 19 factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam donec ingrediaris Sodomam et Gomorram et Adama et Seboim usque Lesa
- 20 hii filii Ham in cognationibus et linguis et generationibus terrisque et gentibus suis
- 21 de Sem quoque nati sunt patre omnium filiorum Eber fratre Iafeth maiore
- 22 filii Sem Aelam et Assur et Arfaxad et Lud et Aram
- 23 filii Aram Us et Hul et Gether et Mes
- 24 at vero Arfaxad genuit Sala de quo ortus est Eber
- 25 natique sunt Eber filii duo nomen uni Faleg eo quod in diebus eius divisa sit terra et nomen fratris eius Iectan
- 26 qui Iectan genuit Helmodad et Saleph et Asarmoth Iare
- 27 et Aduram et Uzal Decla
- 28 et Ebal et Abimahel Saba
- 29 et Ophir et Evila et Iobab omnes isti filii Iectan
- 30 et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem
- 31 isti filii Sem secundum cognationes et linguas et regiones in gentibus suis
- 32 hae familiae Noe iuxta populos et nationes suas ab his divisae sunt gentes in terra post diluvium
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗