창세기 9장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 창세기 (Genesis) · 29절
- 1 benedixitque Deus Noe et filiis eius et dixit ad eos crescite et multiplicamini et implete terram
- 2 et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae et super omnes volucres caeli cum universis quae moventur in terra omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt
- 3 et omne quod movetur et vivit erit vobis in cibum quasi holera virentia tradidi vobis omnia
- 4 excepto quod carnem cum sanguine non comedetis
- 5 sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum et de manu hominis de manu viri et fratris eius requiram animam hominis
- 6 quicumque effuderit humanum sanguinem fundetur sanguis illius ad imaginem quippe Dei factus est homo
- 7 vos autem crescite et multiplicamini et ingredimini super terram et implete eam
- 8 haec quoque dixit Deus ad Noe et ad filios eius cum eo
- 9 ecce ego statuam pactum meum vobiscum et cum semine vestro post vos
- 10 et ad omnem animam viventem quae est vobiscum tam in volucribus quam in iumentis et pecudibus terrae cunctis quae egressa sunt de arca et universis bestiis terrae
- 11 statuam pactum meum vobiscum et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii neque erit deinceps diluvium dissipans terram
- 12 dixitque Deus hoc signum foederis quod do inter me et vos et ad omnem animam viventem quae est vobiscum in generationes sempiternas
- 13 arcum meum ponam in nubibus et erit signum foederis inter me et inter terram
- 14 cumque obduxero nubibus caelum apparebit arcus meus in nubibus
- 15 et recordabor foederis mei vobiscum et cum omni anima vivente quae carnem vegetat et non erunt ultra aquae diluvii ad delendam universam carnem
- 16 eritque arcus in nubibus et videbo illum et recordabor foederis sempiterni quod pactum est inter Deum et inter omnem animam viventem universae carnis quae est super terram
- 17 dixitque Deus Noe hoc erit signum foederis quod constitui inter me et inter omnem carnem super terram
- 18 erant igitur filii Noe qui egressi sunt de arca Sem Ham et Iafeth porro Ham ipse est pater Chanaan
- 19 tres isti sunt filii Noe et ab his disseminatum est omne hominum genus super universam terram
- 20 coepitque Noe vir agricola exercere terram et plantavit vineam
- 21 bibensque vinum inebriatus est et nudatus in tabernaculo suo
- 22 quod cum vidisset Ham pater Chanaan verenda scilicet patris sui esse nuda nuntiavit duobus fratribus suis foras
- 23 at vero Sem et Iafeth pallium inposuerunt umeris suis et incedentes retrorsum operuerunt verecunda patris sui faciesque eorum aversae erant et patris virilia non viderunt
- 24 evigilans autem Noe ex vino cum didicisset quae fecerat ei filius suus minor
- 25 ait maledictus Chanaan servus servorum erit fratribus suis
- 26 dixitque benedictus Dominus Deus Sem sit Chanaan servus eius
- 27 dilatet Deus Iafeth et habitet in tabernaculis Sem sitque Chanaan servus eius
- 28 vixit autem Noe post diluvium trecentis quinquaginta annis
- 29 et impleti sunt omnes dies eius nongentorum quinquaginta annorum et mortuus est
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗