로그인

창세기 11장 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 창세기 (Genesis) · 32절

  1. 1 erat autem terra labii unius et sermonum eorundem
  2. 2 cumque proficiscerentur de oriente invenerunt campum in terra Sennaar et habitaverunt in eo
  3. 3 dixitque alter ad proximum suum venite faciamus lateres et coquamus eos igni habueruntque lateres pro saxis et bitumen pro cemento
  4. 4 et dixerunt venite faciamus nobis civitatem et turrem cuius culmen pertingat ad caelum et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras
  5. 5 descendit autem Dominus ut videret civitatem et turrem quam aedificabant filii Adam
  6. 6 et dixit ecce unus est populus et unum labium omnibus coeperuntque hoc facere nec desistent a cogitationibus suis donec eas opere conpleant
  7. 7 venite igitur descendamus et confundamus ibi linguam eorum ut non audiat unusquisque vocem proximi sui
  8. 8 atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras et cessaverunt aedificare civitatem
  9. 9 et idcirco vocatum est nomen eius Babel quia ibi confusum est labium universae terrae et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum
  10. 10 hae generationes Sem Sem centum erat annorum quando genuit Arfaxad biennio post diluvium
  11. 11 vixitque Sem postquam genuit Arfaxad quingentos annos et genuit filios et filias
  12. 12 porro Arfaxad vixit triginta quinque annos et genuit Sale
  13. 13 vixitque Arfaxad postquam genuit Sale trecentis tribus annis et genuit filios et filias
  14. 14 Sale quoque vixit triginta annis et genuit Eber
  15. 15 vixitque Sale postquam genuit Eber quadringentis tribus annis et genuit filios et filias
  16. 16 vixit autem Eber triginta quattuor annis et genuit Faleg
  17. 17 et vixit Eber postquam genuit Faleg quadringentis triginta annis et genuit filios et filias
  18. 18 vixit quoque Faleg triginta annis et genuit Reu
  19. 19 vixitque Faleg postquam genuit Reu ducentis novem annis et genuit filios et filias
  20. 20 vixit autem Reu triginta duobus annis et genuit Sarug
  21. 21 vixitque Reu postquam genuit Sarug ducentis septem annis et genuit filios et filias
  22. 22 vixit vero Sarug triginta annis et genuit Nahor
  23. 23 vixitque Sarug postquam genuit Nahor ducentos annos et genuit filios et filias
  24. 24 vixit autem Nahor viginti novem annis et genuit Thare
  25. 25 vixitque Nahor postquam genuit Thare centum decem et novem annos et genuit filios et filias
  26. 26 vixitque Thare septuaginta annis et genuit Abram et Nahor et Aran
  27. 27 hae sunt autem generationes Thare Thare genuit Abram et Nahor et Aran porro Aran genuit Loth
  28. 28 mortuusque est Aran ante Thare patrem suum in terra nativitatis suae in Ur Chaldeorum
  29. 29 duxerunt autem Abram et Nahor uxores nomen autem uxoris Abram Sarai et nomen uxoris Nahor Melcha filia Aran patris Melchae et patris Ieschae
  30. 30 erat autem Sarai sterilis nec habebat liberos
  31. 31 tulit itaque Thare Abram filium suum et Loth filium Aran filium filii sui et Sarai nurum suam uxorem Abram filii sui et eduxit eos de Ur Chaldeorum ut irent in terram Chanaan veneruntque usque Haran et habitaverunt ibi
  32. 32 et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum et mortuus est in Haran

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗