로그인

잠언 31장 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 잠언 (Proverbs) · 31절

  1. 1 verba lamuhel regis visio qua erudivit eum mater sua
  2. 2 Quid dilecte mi quid dilecte uteri mei quid dilecte votorum meorum
  3. 3 ne dederis mulieribus substantiam tuam et vias tuas ad delendos reges
  4. 4 noli regibus o Lamuhel noli regibus dare vinum quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas
  5. 5 ne forte bibat et obliviscatur iudiciorum et mutet causam filiorum pauperis
  6. 6 date siceram maerentibus et vinum his qui amaro sunt animo
  7. 7 bibant ut obliviscantur egestatis suae et doloris non recordentur amplius
  8. 8 aperi os tuum muto et causis omnium filiorum qui pertranseunt
  9. 9 aperi os tuum decerne quod iustum est et iudica inopem et pauperem
  10. 10 aleph Mulierem fortem quis inveniet procul et de ultimis finibus pretium eius
  11. 11 beth confidit in ea cor viri sui et spoliis non indigebit
  12. 12 gimel reddet ei bonum et non malum omnibus diebus vitae suae
  13. 13 deleth quaesivit lanam et linum et operata est consilio manuum suarum
  14. 14 he facta est quasi navis institoris de longe portat panem suum
  15. 15 vav et de nocte surrexit deditque praedam domesticis suis et cibaria ancillis suis
  16. 16 zai consideravit agrum et emit eum de fructu manuum suarum plantavit vineam
  17. 17 heth accinxit fortitudine lumbos suos et roboravit brachium suum
  18. 18 teth gustavit quia bona est negotiatio eius non extinguetur in nocte lucerna illius
  19. 19 ioth manum suam misit ad fortia et digiti eius adprehenderunt fusum
  20. 20 caph manum suam aperuit inopi et palmas suas extendit ad pauperem
  21. 21 lameth non timebit domui suae a frigoribus nivis omnes enim domestici eius vestiti duplicibus
  22. 22 mem stragulam vestem fecit sibi byssus et purpura indumentum eius
  23. 23 nun nobilis in portis vir eius quando sederit cum senatoribus terrae
  24. 24 samech sindonem fecit et vendidit et cingulum tradidit Chananeo
  25. 25 ain fortitudo et decor indumentum eius et ridebit in die novissimo
  26. 26 phe os suum aperuit sapientiae et lex clementiae in lingua eius
  27. 27 sade considerat semitas domus suae et panem otiosa non comedet
  28. 28 coph surrexerunt filii eius et beatissimam praedicaverunt vir eius et laudavit eam
  29. 29 res multae filiae congregaverunt divitias tu supergressa es universas
  30. 30 sin fallax gratia et vana est pulchritudo mulier timens Dominum ipsa laudabitur
  31. 31 thav date ei de fructu manuum suarum et laudent eam in portis opera eius EXPLICIT LIBER PROVERBIORUM

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗