로그인

잠언 30장 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 잠언 (Proverbs) · 33절

  1. 1 verba congregantis filii vomentis Visio quam locutus est vir cum quo est Deus et qui Deo secum morante confortatus ait
  2. 2 stultissimus sum virorum et sapientia hominum non est mecum
  3. 3 non didici sapientiam et non novi sanctorum scientiam
  4. 4 quis ascendit in caelum atque descendit quis continuit spiritum manibus suis quis conligavit aquas quasi in vestimento quis suscitavit omnes terminos terrae quod nomen eius et quod nomen filii eius si nosti
  5. 5 omnis sermo Dei ignitus clypeus est sperantibus in se
  6. 6 ne addas quicquam verbis illius et arguaris inveniarisque mendax
  7. 7 duo rogavi te ne deneges mihi antequam moriar
  8. 8 vanitatem et verba mendacia longe fac a me mendicitatem et divitias ne dederis mihi tribue tantum victui meo necessaria
  9. 9 ne forte saturatus inliciar ad negandum et dicam quis est Dominus et egestate conpulsus furer et peierem nomen Dei mei
  10. 10 ne accuses servum ad dominum suum ne forte maledicat tibi et corruas
  11. 11 generatio quae patri suo maledicit et quae non benedicit matri suae
  12. 12 generatio quae sibi munda videtur et tamen non est lota a sordibus suis
  13. 13 generatio cuius excelsi sunt oculi et palpebrae eius in alta subrectae
  14. 14 generatio quae pro dentibus gladios habet et commandit molaribus suis ut comedat inopes de terra et pauperes ex hominibus
  15. 15 sanguisugae duae sunt filiae dicentes adfer adfer tria sunt insaturabilia et quartum quod numquam dicit sufficit
  16. 16 infernus et os vulvae et terra quae non satiatur aqua ignis vero numquam dicit sufficit
  17. 17 oculum qui subsannat patrem et qui despicit partum matris suae effodiant corvi de torrentibus et comedant illum filii aquilae
  18. 18 tria sunt difficilia mihi et quartum penitus ignoro
  19. 19 viam aquilae in caelo viam colubri super petram viam navis in medio mari et viam viri in adulescentula
  20. 20 talis est via mulieris adulterae quae comedit et tergens os suum dicit non sum operata malum
  21. 21 per tria movetur terra et quartum non potest sustinere
  22. 22 per servum cum regnaverit per stultum cum saturatus fuerit cibo
  23. 23 per odiosam mulierem cum in matrimonio fuerit adsumpta et per ancillam cum heres fuerit dominae suae
  24. 24 quattuor sunt minima terrae et ipsa sunt sapientiora sapientibus
  25. 25 formicae populus infirmus quae praeparant in messe cibum sibi
  26. 26 lepusculus plebs invalida quae conlocat in petra cubile suum
  27. 27 regem lucusta non habet et egreditur universa per turmas
  28. 28 stilio manibus nititur et moratur in aedibus regis
  29. 29 tria sunt quae bene gradiuntur et quartum quod incedit feliciter
  30. 30 leo fortissimus bestiarum ad nullius pavebit occursum
  31. 31 gallus succinctus lumbos et aries nec est rex qui resistat ei
  32. 32 et qui stultus apparuit postquam elatus est in sublime si enim intellexisset ori inposuisset manum
  33. 33 qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac exprimit butyrum et qui vehementer emungitur elicit sanguinem et qui provocat iras producit discordias

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗