전도서 1장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 전도서 (Ecclesiastes) · 18절
- 1 Verba Ecclesiastes filii David regis Hierusalem
- 2 vanitas vanitatum dixit Ecclesiastes vanitas vanitatum omnia vanitas
- 3 quid habet amplius homo de universo labore suo quod laborat sub sole
- 4 generatio praeterit et generatio advenit terra vero in aeternum stat
- 5 oritur sol et occidit et ad locum suum revertitur ibique renascens
- 6 gyrat per meridiem et flectitur ad aquilonem lustrans universa circuitu pergit spiritus et in circulos suos regreditur
- 7 omnia flumina intrant mare et mare non redundat ad locum unde exeunt flumina revertuntur ut iterum fluant
- 8 cunctae res difficiles non potest eas homo explicare sermone non saturatur oculus visu nec auris impletur auditu
- 9 quid est quod fuit ipsum quod futurum est quid est quod factum est ipsum quod fiendum est
- 10 nihil sub sole novum nec valet quisquam dicere ecce hoc recens est iam enim praecessit in saeculis quae fuerunt ante nos
- 11 non est priorum memoria sed nec eorum quidem quae postea futura sunt erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo
- 12 ego Ecclesiastes fui rex Israhel in Hierusalem
- 13 et proposui in animo meo quaerere et investigare sapienter de omnibus quae fiunt sub sole hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum ut occuparentur in ea
- 14 vidi quae fiunt cuncta sub sole et ecce universa vanitas et adflictio spiritus
- 15 perversi difficile corriguntur et stultorum infinitus est numerus
- 16 locutus sum in corde meo dicens ecce magnus effectus sum et praecessi sapientia omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem et mens mea contemplata est multa sapienter et didicit
- 17 dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam erroresque et stultitiam et agnovi quod in his quoque esset labor et adflictio spiritus
- 18 eo quod in multa sapientia multa sit indignatio et qui addit scientiam addat et laborem
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗