잠언 29장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 잠언 (Proverbs) · 27절
- 1 viro qui corripientem dura cervice contemnit repentinus superveniet interitus et eum sanitas non sequitur
- 2 in multiplicatione iustorum laetabitur vulgus cum impii sumpserint principatum gemet populus
- 3 vir qui amat sapientiam laetificat patrem suum qui autem nutrit scorta perdet substantiam
- 4 rex iustus erigit terram vir avarus destruet eam
- 5 homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo rete expandit gressibus eius
- 6 peccantem virum iniquum involvet laqueus et iustus laudabit atque gaudebit
- 7 novit iustus causam pauperum impius ignorat scientiam
- 8 homines pestilentes dissipant civitatem sapientes avertunt furorem
- 9 vir sapiens si cum stulto contenderit sive irascatur sive rideat non inveniet requiem
- 10 viri sanguinum oderunt simplicem iusti quaerunt animam eius
- 11 totum spiritum suum profert stultus sapiens differt et reservat in posterum
- 12 princeps qui libenter audit verba mendacii omnes ministros habebit impios
- 13 pauper et creditor obviam fuerunt sibi utriusque inluminator est Dominus
- 14 rex qui iudicat in veritate pauperes thronus eius in aeternum firmabitur
- 15 virga atque correptio tribuet sapientiam puer autem qui dimittitur voluntati suae confundet matrem suam
- 16 in multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera et iusti ruinas eorum videbunt
- 17 erudi filium tuum et refrigerabit te et dabit delicias animae tuae
- 18 cum prophetia defecerit dissipabitur populus qui custodit legem beatus est
- 19 servus verbis non potest erudiri quia quod dicis intellegit et respondere contemnit
- 20 vidisti hominem velocem ad loquendum stulti magis speranda est quam illius correptio
- 21 qui delicate a pueritia nutrit servum suum postea illum sentiet contumacem
- 22 vir iracundus provocat rixas et qui ad indignandum facilis est erit ad peccata proclivior
- 23 superbum sequitur humilitas et humilem spiritu suscipiet gloria
- 24 qui cum fure partitur odit animam suam adiurantem audit et non indicat
- 25 qui timet hominem cito corruet qui sperat in Domino sublevabitur
- 26 multi requirunt faciem principis et a Domino iudicium egreditur singulorum
- 27 abominantur iusti virum impium et abominantur impii eos qui in recta sunt via
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗