잠언 28장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 잠언 (Proverbs) · 28절
- 1 fugit impius nemine persequente iustus autem quasi leo confidens absque terrore erit
- 2 propter peccata terrae multi principes eius et propter hominis sapientiam et horum scientiam quae dicuntur vita ducis longior erit
- 3 vir pauper calumnians pauperes similis imbri vehementi in quo paratur fames
- 4 qui derelinquunt legem laudant impium qui custodiunt succenduntur contra eum
- 5 viri mali non cogitant iudicium qui autem requirunt Dominum animadvertunt omnia
- 6 melior est pauper ambulans in simplicitate sua quam dives pravis itineribus
- 7 qui custodit legem filius sapiens est qui pascit comesatores confundit patrem suum
- 8 qui coacervat divitias usuris et fenore liberali in pauperes congregat eas
- 9 qui declinat aurem suam ne audiat legem oratio eius erit execrabilis
- 10 qui decipit iustos in via mala in interitu suo corruet et simplices possidebunt bona
- 11 sapiens sibi videtur vir dives pauper autem prudens scrutabitur eum
- 12 in exultatione iustorum multa gloria regnantibus impiis ruinae hominum
- 13 qui abscondit scelera sua non dirigetur qui confessus fuerit et reliquerit ea misericordiam consequetur
- 14 beatus homo qui semper est pavidus qui vero mentis est durae corruet in malum
- 15 leo rugiens et ursus esuriens princeps impius super populum pauperem
- 16 dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam qui autem odit avaritiam longi fient dies eius
- 17 hominem qui calumniatur animae sanguinem si usque ad lacum fugerit nemo sustentet
- 18 qui ambulat simpliciter salvus erit qui perversis ingreditur viis concidet semel
- 19 qui operatur terram suam saturabitur panibus qui sectatur otium replebitur egestate
- 20 vir fidelis multum laudabitur qui autem festinat ditari non erit innocens
- 21 qui cognoscit in iudicio faciem non facit bene iste et pro buccella panis deserit veritatem
- 22 vir qui festinat ditari et aliis invidet ignorat quod egestas superveniat ei
- 23 qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum magis quam ille qui per linguae blandimenta decipit
- 24 qui subtrahit aliquid a patre suo et matre et dicit hoc non est peccatum particeps homicidae est
- 25 qui se iactat et dilatat iurgia concitat qui sperat in Domino saginabitur
- 26 qui confidit in corde suo stultus est qui autem graditur sapienter iste salvabitur
- 27 qui dat pauperi non indigebit qui despicit deprecantem sustinebit penuriam
- 28 cum surrexerint impii abscondentur homines cum illi perierint multiplicabuntur iusti
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗