잠언 13장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 잠언 (Proverbs) · 25절
- 1 filius sapiens doctrina patris qui autem inlusor est non audit cum arguitur
- 2 de fructu oris homo saturabitur bonis anima autem praevaricatorum iniqua
- 3 qui custodit os suum custodit animam suam qui autem inconsideratus est ad loquendum sentiet mala
- 4 vult et non vult piger anima autem operantium inpinguabitur
- 5 verbum mendax iustus detestabitur impius confundit et confundetur
- 6 iustitia custodit innocentis viam impietas vero peccato subplantat
- 7 est quasi dives cum nihil habeat et est quasi pauper cum in multis divitiis sit
- 8 redemptio animae viri divitiae suae qui autem pauper est increpationem non sustinet
- 9 lux iustorum laetificat lucerna autem impiorum extinguetur
- 10 inter superbos semper iurgia sunt qui autem agunt cuncta consilio reguntur sapientia
- 11 substantia festinata minuetur quae autem paulatim colligitur manu multiplicabitur
- 12 spes quae differtur adfligit animam lignum vitae desiderium veniens
- 13 qui detrahit alicui rei ipse se in futurum obligat qui autem timet praeceptum in pace versabitur
- 14 lex sapientis fons vitae ut declinet a ruina mortis
- 15 doctrina bona dabit gratiam in itinere contemptorum vorago
- 16 astutus omnia agit cum consilio qui autem fatuus est aperit stultitiam
- 17 nuntius impii cadet in malum legatus fidelis sanitas
- 18 egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam qui autem adquiescit arguenti glorificabitur
- 19 desiderium si conpleatur delectat animam detestantur stulti eos qui fugiunt mala
- 20 qui cum sapientibus graditur sapiens erit amicus stultorum efficietur similis
- 21 peccatores persequetur malum et iustis retribuentur bona
- 22 bonus relinquet heredes filios et nepotes et custoditur iusto substantia peccatoris
- 23 multi cibi in novalibus patrum et alii congregantur absque iudicio
- 24 qui parcit virgae suae odit filium suum qui autem diligit illum instanter erudit
- 25 iustus comedit et replet animam suam venter autem impiorum insaturabilis
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗