잠언 12장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 잠언 (Proverbs) · 28절
- 1 qui diligit disciplinam diligit scientiam qui autem odit increpationes insipiens est
- 2 qui bonus est hauriet a Domino gratiam qui autem confidit cogitationibus suis impie agit
- 3 non roborabitur homo ex impietate et radix iustorum non commovebitur
- 4 mulier diligens corona viro suo et putredo in ossibus eius quae confusione res dignas gerit
- 5 cogitationes iustorum iudicia et consilia impiorum fraudulentia
- 6 verba impiorum insidiantur sanguini os iustorum liberabit eos
- 7 verte impios et non erunt domus autem iustorum permanebit
- 8 doctrina sua noscetur vir qui autem vanus et excors est patebit contemptui
- 9 melior est pauper et sufficiens sibi quam gloriosus et indigens pane
- 10 novit iustus animas iumentorum suorum viscera autem impiorum crudelia
- 11 qui operatur terram suam saturabitur panibus qui autem sectatur otium stultissimus est
- 12 desiderium impii munimentum est pessimorum radix autem iustorum proficiet
- 13 propter peccata labiorum ruina proximat malo effugiet autem iustus de angustia
- 14 de fructu oris sui unusquisque replebitur bonis et iuxta opera manuum suarum retribuetur ei
- 15 via stulti recta in oculis eius qui autem sapiens est audit consilia
- 16 fatuus statim indicat iram suam qui autem dissimulat iniuriam callidus est
- 17 qui quod novit loquitur index iustitiae est qui autem mentitur testis est fraudulentus
- 18 est qui promittit et quasi gladio pungitur conscientiae lingua autem sapientium sanitas est
- 19 labium veritatis firmum erit in perpetuum qui autem testis est repentinus concinnat linguam mendacii
- 20 dolus in corde cogitantium mala qui autem ineunt pacis consilia sequitur eos gaudium
- 21 non contristabit iustum quicquid ei acciderit impii autem replebuntur malo
- 22 abominatio Domino labia mendacia qui autem fideliter agunt placent ei
- 23 homo versutus celat scientiam et cor insipientium provocabit stultitiam
- 24 manus fortium dominabitur quae autem remissa est tributis serviet
- 25 maeror in corde viri humiliabit illud et sermone bono laetificabitur
- 26 qui neglegit damnum propter amicum iustus est iter autem impiorum decipiet eos
- 27 non inveniet fraudulentus lucrum et substantia hominis erit auri pretium
- 28 in semita iustitiae vita iter autem devium ducit ad mortem
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗