잠언 14장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 잠언 (Proverbs) · 35절
- 1 sapiens mulier aedificavit domum suam insipiens instructam quoque destruet manibus
- 2 ambulans recto itinere et timens Deum despicitur ab eo qui infami graditur via
- 3 in ore stulti virga superbiae labia sapientium custodiunt eos
- 4 ubi non sunt boves praesepe vacuum est ubi autem plurimae segetes ibi manifesta fortitudo bovis
- 5 testis fidelis non mentietur profert mendacium testis dolosus
- 6 quaerit derisor sapientiam et non inveniet doctrina prudentium facilis
- 7 vade contra virum stultum et nescito labia prudentiae
- 8 sapientia callidi est intellegere viam suam et inprudentia stultorum errans
- 9 stultis inludet peccatum inter iustos morabitur gratia
- 10 cor quod novit amaritudinem animae suae in gaudio eius non miscebitur extraneus
- 11 domus impiorum delebitur tabernacula iustorum germinabunt
- 12 est via quae videtur homini iusta novissima autem eius deducunt ad mortem
- 13 risus dolore miscebitur et extrema gaudii luctus occupat
- 14 viis suis replebitur stultus et super eum erit vir bonus
- 15 innocens credit omni verbo astutus considerat gressus suos
- 16 sapiens timet et declinat malum stultus transilit et confidit
- 17 inpatiens operabitur stultitiam et vir versutus odiosus est
- 18 possidebunt parvuli stultitiam et astuti expectabunt scientiam
- 19 iacebunt mali ante bonos et impii ante portas iustorum
- 20 etiam proximo suo pauper odiosus erit amici vero divitum multi
- 21 qui despicit proximum suum peccat qui autem miseretur pauperi beatus erit
- 22 errant qui operantur malum misericordia et veritas praeparant bona
- 23 in omni opere erit abundantia ubi autem verba sunt plurima frequenter egestas
- 24 corona sapientium divitiae eorum fatuitas stultorum inprudentia
- 25 liberat animas testis fidelis et profert mendacia versipellis
- 26 in timore Domini fiducia fortitudinis et filiis eius erit spes
- 27 timor Domini fons vitae ut declinet a ruina mortis
- 28 in multitudine populi dignitas regis et in paucitate plebis ignominia principis
- 29 qui patiens est multa gubernatur prudentia qui autem inpatiens exaltat stultitiam suam
- 30 vita carnium sanitas cordis putredo ossuum invidia
- 31 qui calumniatur egentem exprobrat factori eius honorat autem eum qui miseretur pauperis
- 32 in malitia sua expelletur impius sperat autem iustus in morte sua
- 33 in corde prudentis requiescit sapientia et indoctos quoque erudiet
- 34 iustitia elevat gentem miseros facit populos peccatum
- 35 acceptus est regi minister intellegens iracundiam eius inutilis sustinebit
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗