로그인

잠언 11장 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 잠언 (Proverbs) · 31절

  1. 1 statera dolosa abominatio apud Dominum et pondus aequum voluntas eius
  2. 2 ubi fuerit superbia ibi erit et contumelia ubi autem humilitas ibi et sapientia
  3. 3 simplicitas iustorum diriget eos et subplantatio perversorum vastabit illos
  4. 4 non proderunt divitiae in die ultionis iustitia autem liberabit a morte
  5. 5 iustitia simplicis diriget viam eius et in impietate sua corruet impius
  6. 6 iustitia rectorum liberabit eos et in insidiis suis capientur iniqui
  7. 7 mortuo homine impio nulla erit ultra spes et expectatio sollicitorum peribit
  8. 8 iustus de angustia liberatus est et tradetur impius pro eo
  9. 9 simulator ore decipit amicum suum iusti autem liberabuntur scientia
  10. 10 in bonis iustorum exultabit civitas et in perditione impiorum erit laudatio
  11. 11 benedictione iustorum exaltabitur civitas et ore impiorum subvertetur
  12. 12 qui despicit amicum suum indigens corde est vir autem prudens tacebit
  13. 13 qui ambulat fraudulenter revelat arcana qui autem fidelis est animi celat commissum
  14. 14 ubi non est gubernator populus corruet salus autem ubi multa consilia
  15. 15 adfligetur malo qui fidem facit pro extraneo qui autem cavet laqueos securus erit
  16. 16 mulier gratiosa inveniet gloriam et robusti habebunt divitias
  17. 17 benefacit animae suae vir misericors qui autem crudelis est et propinquos abicit
  18. 18 impius facit opus instabile seminanti autem iustitiam merces fidelis
  19. 19 clementia praeparat vitam et sectatio malorum mortem
  20. 20 abominabile Domino pravum cor et voluntas eius in his qui simpliciter ambulant
  21. 21 manus in manu non erit innocens malus semen autem iustorum salvabitur
  22. 22 circulus aureus in naribus suis mulier pulchra et fatua
  23. 23 desiderium iustorum omne bonum est praestolatio impiorum furor
  24. 24 alii dividunt propria et ditiores fiunt alii rapiunt non sua et semper in egestate sunt
  25. 25 anima quae benedicit inpinguabitur et qui inebriat ipse quoque inebriabitur
  26. 26 qui abscondit frumenta maledicetur in populis benedictio autem super caput vendentium
  27. 27 bene consurgit diluculo qui quaerit bona qui autem investigator malorum est opprimetur ab eis
  28. 28 qui confidet in divitiis suis corruet iusti autem quasi virens folium germinabunt
  29. 29 qui conturbat domum suam possidebit ventos et qui stultus est serviet sapienti
  30. 30 fructus iusti lignum vitae et qui suscipit animas sapiens est
  31. 31 si iustus in terra recipit quanto magis impius et peccator

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗