잠언 10장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 잠언 (Proverbs) · 32절
- 1 parabolae salomonis Filius sapiens laetificat patrem filius vero stultus maestitia est matris suae
- 2 non proderunt thesauri impietatis iustitia vero liberabit a morte
- 3 non adfliget Dominus fame animam iusti et insidias impiorum subvertet
- 4 egestatem operata est manus remissa manus autem fortium divitias parat
- 5 qui congregat in messe filius sapiens est qui autem stertit aestate filius confusionis
- 6 benedictio super caput iusti os autem impiorum operit iniquitatem
- 7 memoria iusti cum laudibus et nomen impiorum putrescet
- 8 sapiens corde praecepta suscipiet stultus caeditur labiis
- 9 qui ambulat simpliciter ambulat confidenter qui autem depravat vias suas manifestus erit
- 10 qui annuit oculo dabit dolorem stultus labiis verberabitur
- 11 vena vitae os iusti et os impiorum operiet iniquitatem
- 12 odium suscitat rixas et universa delicta operit caritas
- 13 in labiis sapientis invenietur sapientia et virga in dorso eius qui indiget corde
- 14 sapientes abscondunt scientiam os autem stulti confusioni proximum est
- 15 substantia divitis urbs fortitudinis eius pavor pauperum egestas eorum
- 16 opus iusti ad vitam fructus impii ad peccatum
- 17 via vitae custodienti disciplinam qui autem increpationes relinquit errat
- 18 abscondunt odium labia mendacia qui profert contumeliam insipiens est
- 19 in multiloquio peccatum non deerit qui autem moderatur labia sua prudentissimus est
- 20 argentum electum lingua iusti cor impiorum pro nihilo
- 21 labia iusti erudiunt plurimos qui autem indocti sunt in cordis egestate morientur
- 22 benedictio Domini divites facit nec sociabitur ei adflictio
- 23 quasi per risum stultus operatur scelus sapientia autem est viro prudentia
- 24 quod timet impius veniet super eum desiderium suum iustis dabitur
- 25 quasi tempestas transiens non erit impius iustus autem quasi fundamentum sempiternum
- 26 sicut acetum dentibus et fumus oculis sic piger his qui miserunt eum
- 27 timor Domini adponet dies et anni impiorum breviabuntur
- 28 expectatio iustorum laetitia spes autem impiorum peribit
- 29 fortitudo simplicis via Domini et pavor his qui operantur malum
- 30 iustus in aeternum non commovebitur impii autem non habitabunt in terram
- 31 os iusti parturiet sapientiam lingua pravorum peribit
- 32 labia iusti considerant placita et os impiorum perversa
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗