욥기 9장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 욥기 (Job) · 35절
- 1 et respondens Iob ait
- 2 vere scio quod ita sit et quod non iustificetur homo conpositus Deo
- 3 si voluerit contendere cum eo non poterit ei respondere unum pro mille
- 4 sapiens corde est et fortis robore quis restitit ei et pacem habuit
- 5 qui transtulit montes et nescierunt hii quos subvertit in furore suo
- 6 qui commovet terram de loco suo et columnae eius concutiuntur
- 7 qui praecipit soli et non oritur et stellas claudit quasi sub signaculo
- 8 qui extendit caelos solus et graditur super fluctus maris
- 9 qui facit Arcturum et Oriona et Hyadas et interiora austri
- 10 qui facit magna et inconprehensibilia et mirabilia quorum non est numerus
- 11 si venerit ad me non videbo si abierit non intellegam eum
- 12 si repente interroget quis respondebit ei vel quis dicere potest cur facis
- 13 Deus cuius resistere irae nemo potest et sub quo curvantur qui portant orbem
- 14 quantus ergo sum ego qui respondeam ei et loquar verbis meis cum eo
- 15 qui etiam si habuero quippiam iustum non respondebo sed meum iudicem deprecabor
- 16 et cum invocantem exaudierit me non credo quod audierit vocem meam
- 17 in turbine enim conteret me et multiplicabit vulnera mea etiam sine causa
- 18 non concedit requiescere spiritum meum et implet me amaritudinibus
- 19 si fortitudo quaeritur robustissimus est si aequitas iudicii nemo pro me audet testimonium dicere
- 20 si iustificare me voluero os meum condemnabit me si innocentem ostendere pravum me conprobabit
- 21 etiam si simplex fuero hoc ipsum ignorabit anima mea et taedebit me vitae meae
- 22 unum est quod locutus sum et innocentem et impium ipse consumit
- 23 si flagellat occidat semel et non de poenis innocentum rideat
- 24 terra data est in manu impii vultum iudicum eius operit quod si non ille est quis ergo est
- 25 dies mei velociores fuerunt cursore fugerunt et non viderunt bonum
- 26 pertransierunt quasi naves poma portantes sicut aquila volans ad escam
- 27 cum dixero nequaquam ita loquar commuto faciem meam et dolore torqueor
- 28 verebar omnia opera mea sciens quod non parceres delinquenti
- 29 si autem et sic impius sum quare frustra laboravi
- 30 si lotus fuero quasi aquis nivis et fulserint velut mundissimae manus meae
- 31 tamen sordibus intingues me et abominabuntur me vestimenta mea
- 32 neque enim viro qui similis mei est respondebo nec qui mecum in iudicio ex aequo possit audiri
- 33 non est qui utrumque valeat arguere et ponere manum suam in ambobus
- 34 auferat a me virgam suam et pavor eius non me terreat
- 35 loquar et non timebo eum neque enim possum metuens respondere
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗