로그인

욥기 8장 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 욥기 (Job) · 22절

  1. 1 respondens autem Baldad Suites dixit
  2. 2 usquequo loqueris talia et spiritus multiplex sermones oris tui
  3. 3 numquid Deus subplantat iudicium et Omnipotens subvertit quod iustum est
  4. 4 etiam si filii tui peccaverunt ei et dimisit eos in manu iniquitatis suae
  5. 5 tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum et Omnipotentem fueris deprecatus
  6. 6 si mundus et rectus incesseris statim evigilabit ad te et pacatum reddet habitaculum iustitiae tuae
  7. 7 in tantum ut priora tua fuerint parva et novissima tua multiplicentur nimis
  8. 8 interroga enim generationem pristinam et diligenter investiga patrum memoriam
  9. 9 hesterni quippe sumus et ignoramus quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram
  10. 10 et ipsi docebunt te loquentur tibi et de corde suo proferent eloquia
  11. 11 numquid vivere potest scirpus absque humore aut crescet carectum sine aqua
  12. 12 cum adhuc sit in flore nec carpatur manu ante omnes herbas arescit
  13. 13 sic viae omnium qui obliviscuntur Deum et spes hypocritae peribit
  14. 14 non ei placebit vecordia sua et sicut tela aranearum fiducia eius
  15. 15 innitetur super domum suam et non stabit fulciet eam et non consurget
  16. 16 humectus videtur antequam veniat sol et in horto suo germen eius egreditur
  17. 17 super acervum petrarum radices eius densabuntur et inter lapides commorabitur
  18. 18 si absorbuerit eum de loco suo negabit eum et dicet non novi te
  19. 19 haec est enim laetitia viae eius ut rursum de terra alii germinentur
  20. 20 Deus non proiciet simplicem nec porriget manum malignis
  21. 21 donec impleatur risu os tuum et labia tua iubilo
  22. 22 qui oderunt te induentur confusione et tabernaculum impiorum non subsistet

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗