욥기 10장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 욥기 (Job) · 22절
- 1 taedet animam meam vitae meae dimittam adversum me eloquium meum loquar in amaritudine animae meae
- 2 dicam Deo noli me condemnare indica mihi cur me ita iudices
- 3 numquid bonum tibi videtur si calumnieris et opprimas me opus manuum tuarum et consilium impiorum adiuves
- 4 numquid oculi carnei tibi sunt aut sicut videt homo et tu videbis
- 5 numquid sicut dies hominis dies tui et anni tui sicut humana sunt tempora
- 6 ut quaeras iniquitatem meam et peccatum meum scruteris
- 7 et scias quia nihil impium fecerim cum sit nemo qui de manu tua possit eruere
- 8 manus tuae plasmaverunt me et fecerunt me totum in circuitu et sic repente praecipitas me
- 9 memento quaeso quod sicut lutum feceris me et in pulverem reduces me
- 10 nonne sicut lac mulsisti me et sicut caseum me coagulasti
- 11 pelle et carnibus vestisti me et ossibus et nervis conpegisti me
- 12 vitam et misericordiam tribuisti mihi et visitatio tua custodivit spiritum meum
- 13 licet haec celes in corde tuo tamen scio quia universorum memineris
- 14 si peccavi et ad horam pepercisti mihi cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris
- 15 et si impius fuero vae mihi est et si iustus non levabo caput saturatus adflictione et miseria
- 16 et propter superbiam quasi leaenam capies me reversusque mirabiliter me crucias
- 17 instauras testes tuos contra me et multiplicas iram tuam adversum me et poenae militant in me
- 18 quare de vulva eduxisti me qui utinam consumptus essem ne oculus me videret
- 19 fuissem quasi qui non essem de utero translatus ad tumulum
- 20 numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi dimitte ergo me ut plangam paululum dolorem meum
- 21 antequam vadam et non revertar ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine
- 22 terram miseriae et tenebrarum ubi umbra mortis et nullus ordo et sempiternus horror inhabitans
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗