욥기 7장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 욥기 (Job) · 21절
- 1 militia est vita hominis super terram et sicut dies mercennarii dies eius
- 2 sicut servus desiderat umbram et sicut mercennarius praestolatur finem operis sui
- 3 sic et ego habui menses vacuos et noctes laboriosas enumeravi mihi
- 4 si dormiero dico quando consurgam et rursum expectabo vesperam et replebor doloribus usque ad tenebras
- 5 induta est caro mea putredine et sordibus pulveris cutis mea aruit et contracta est
- 6 dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur et consumpti sunt absque ulla spe
- 7 memento quia ventus est vita mea et non revertetur oculus meus ut videat bona
- 8 nec aspiciet me visus hominis oculi tui in me et non subsistam
- 9 sicut consumitur nubes et pertransit sic qui descenderit ad inferos non ascendet
- 10 nec revertetur ultra in domum suam neque cognoscet eum amplius locus eius
- 11 quapropter et ego non parcam ori meo loquar in tribulatione spiritus mei confabulabor cum amaritudine animae meae
- 12 numquid mare sum ego aut cetus quia circumdedisti me carcere
- 13 si dixero consolabitur me lectulus meus et relevabor loquens mecum in strato meo
- 14 terrebis me per somnia et per visiones horrore concuties
- 15 quam ob rem elegit suspendium anima mea et mortem ossa mea
- 16 desperavi nequaquam ultra iam vivam parce mihi nihil enim sunt dies mei
- 17 quid est homo quia magnificas eum aut quia ponis erga eum cor tuum
- 18 visitas eum diluculo et subito probas illum
- 19 usquequo non parces mihi nec dimittis me ut gluttiam salivam meam
- 20 peccavi quid faciam tibi o custos hominum quare posuisti me contrarium tibi et factus sum mihimet ipsi gravis
- 21 cur non tolles peccatum meum et quare non auferes iniquitatem meam ecce nunc in pulvere dormiam et si mane me quaesieris non subsistam
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗