욥기 37장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 욥기 (Job) · 24절
- 1 super hoc expavit cor meum et emotum est de loco suo
- 2 audite auditionem in terrore vocis eius et sonum de ore illius procedentem
- 3 subter omnes caelos ipse considerat et lumen illius super terminos terrae
- 4 post eum rugiet sonitus tonabit voce magnitudinis suae et non investigabitur cum audita fuerit vox eius
- 5 tonabit Deus in voce sua mirabiliter qui facit magna et inscrutabilia
- 6 qui praecipit nivi ut descendat in terram et hiemis pluviis et imbri fortitudinis suae
- 7 qui in manu omnium hominum signat ut noverint singuli opera sua
- 8 ingredietur bestia latibulum et in antro suo morabitur
- 9 ab interioribus egreditur tempestas et ab Arcturo frigus
- 10 flante Deo concrescit gelu et rursum latissimae funduntur aquae
- 11 frumentum desiderat nubes et nubes spargunt lumen suum
- 12 quae lustrant per circuitum quocumque eas voluntas gubernantis duxerit ad omne quod praeceperit illis super faciem orbis terrarum
- 13 sive in una tribu sive in terra sua sive in quocumque loco misericordiae suae eas iusserit inveniri
- 14 ausculta haec Iob sta et considera miracula Dei
- 15 numquid scis quando praeceperit Deus pluviis ut ostenderent lucem nubium eius
- 16 numquid nosti semitas nubium magnas et perfectas scientias
- 17 nonne vestimenta tua calida sunt cum perflata fuerit terra austro
- 18 tu forsitan cum eo fabricatus es caelos qui solidissimi quasi aere fusi sunt
- 19 ostende nobis quid dicamus illi nos quippe involvimur tenebris
- 20 quis narrabit ei quae loquor etiam si locutus fuerit homo devorabitur
- 21 at nunc non vident lucem subito aer cogitur in nubes et ventus transiens fugabit eas
- 22 ab aquilone aurum venit et ad Deum formidolosa laudatio
- 23 digne eum invenire non possumus magnus fortitudine et iudicio et iustitia et enarrari non potest
- 24 ideo timebunt eum viri et non audebunt contemplari omnes qui sibi videntur esse sapientes
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗