욥기 36장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 욥기 (Job) · 33절
- 1 addens quoque Heliu haec locutus est
- 2 sustine me paululum et indicabo tibi adhuc enim habeo quod pro Deo loquar
- 3 repetam scientiam meam a principio et operatorem meum probabo iustum
- 4 vere enim absque mendacio sermones mei et perfecta scientia probabitur tibi
- 5 Deus potentes non abicit cum et ipse sit potens
- 6 sed non salvat impios et iudicium pauperibus tribuit
- 7 non aufert a iusto oculos suos et reges in solio conlocat in perpetuum et illi eriguntur
- 8 et si fuerint in catenis et vinciantur funibus paupertatis
- 9 indicabit eis opera eorum et scelera eorum quia violenti fuerint
- 10 revelabit quoque aurem eorum ut corripiat et loquetur ut revertantur ab iniquitate
- 11 si audierint et observaverint conplebunt dies suos in bono et annos suos in gloria
- 12 si autem non audierint transibunt per gladium et consumentur in stultitia
- 13 simulatores et callidi provocant iram Dei neque clamabunt cum vincti fuerint
- 14 morietur in tempestate anima eorum et vita eorum inter effeminatos
- 15 eripiet pauperem de angustia sua et revelabit in tribulatione aurem eius
- 16 igitur salvabit te de ore angusto latissime et non habentis fundamentum subter se requies autem mensae tuae erit plena pinguedine
- 17 causa tua quasi impii iudicata est causam iudiciumque recipies
- 18 non te ergo superet ira ut aliquem opprimas nec multitudo donorum inclinet te
- 19 depone magnitudinem tuam absque tribulatione et omnes robustos fortitudine
- 20 ne protrahas noctem ut ascendant populi pro eis
- 21 cave ne declines ad iniquitatem hanc enim coepisti sequi post miseriam
- 22 ecce Deus excelsus in fortitudine sua et nullus ei similis in legislatoribus
- 23 quis poterit scrutari vias eius aut quis ei dicere operatus es iniquitatem
- 24 memento quod ignores opus eius de quo cecinerunt viri
- 25 omnes homines vident eum unusquisque intuetur procul
- 26 ecce Deus magnus vincens scientiam nostram numerus annorum eius inaestimabilis
- 27 qui aufert stillas pluviae et effundit imbres ad instar gurgitum
- 28 qui de nubibus fluunt quae praetexunt cuncta desuper
- 29 si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum
- 30 et fulgurare lumine suo desuper cardines quoque maris operiet
- 31 per haec enim iudicat populos et dat escas multis mortalibus
- 32 in manibus abscondit lucem et praecipit ei ut rursus adveniat
- 33 adnuntiat de ea amico suo quod possessio eius sit et ad eam possit ascendere
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗