욥기 35장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 욥기 (Job) · 16절
- 1 igitur Heliu haec rursum locutus est
- 2 numquid aequa tibi videtur tua cogitatio ut diceres iustior Deo sum
- 3 dixisti enim non tibi placet quod rectum est vel quid tibi proderit si ego peccavero
- 4 itaque ego respondebo sermonibus tuis et amicis tuis tecum
- 5 suspice caelum et intuere et contemplare aethera quod altior te sit
- 6 si peccaveris quid ei nocebis et si multiplicatae fuerint iniquitates tuae quid facies contra eum
- 7 porro si iuste egeris quid donabis ei aut quid de manu tua accipiet
- 8 homini qui similis tui est nocebit impietas tua et filium hominis adiuvabit iustitia tua
- 9 propter multitudinem calumniatorum clamabunt et heiulabunt propter vim brachii tyrannorum
- 10 et non dixit ubi est Deus qui fecit me qui dedit carmina in nocte
- 11 qui docet nos super iumenta terrae et super volucres caeli erudit nos
- 12 ibi clamabunt et non exaudiet propter superbiam malorum
- 13 non ergo frustra audiet Deus et Omnipotens singulorum causas intuebitur
- 14 etiam cum dixeris non considerat iudicare coram eo et expecta eum
- 15 nunc enim non infert furorem suum nec ulciscitur scelus valde
- 16 ergo Iob frustra aperit os suum et absque scientia verba multiplicat
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗