욥기 29장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 욥기 (Job) · 25절
- 1 addidit quoque Iob adsumens parabolam suam et dixit
- 2 quis mihi tribuat ut sim iuxta menses pristinos secundum dies quibus Deus custodiebat me
- 3 quando splendebat lucerna eius super caput meum et ad lumen eius ambulabam in tenebris
- 4 sicut fui in diebus adulescentiae meae quando secreto Deus erat in tabernaculo meo
- 5 quando erat Omnipotens mecum et in circuitu meo pueri mei
- 6 quando lavabam pedes meos butyro et petra fundebat mihi rivos olei
- 7 quando procedebam ad portam civitatis et in platea parabant cathedram mihi
- 8 videbant me iuvenes et abscondebantur et senes adsurgentes stabant
- 9 principes cessabant loqui et digitum superponebant ori suo
- 10 vocem suam cohibebant duces et lingua eorum gutturi suo adherebat
- 11 auris audiens beatificabat me et oculus videns testimonium reddebat mihi
- 12 quod liberassem pauperem vociferantem et pupillum cui non esset adiutor
- 13 benedictio perituri super me veniebat et cor viduae consolatus sum
- 14 iustitia indutus sum et vestivit me sicut vestimento et diademate iudicio meo
- 15 oculus fui caeco et pes claudo
- 16 pater eram pauperum et causam quam nesciebam diligentissime investigabam
- 17 conterebam molas iniqui et de dentibus illius auferebam praedam
- 18 dicebamque in nidulo meo moriar et sicut palma multiplicabo dies
- 19 radix mea aperta est secus aquas et ros morabitur in messione mea
- 20 gloria mea semper innovabitur et arcus meus in manu mea instaurabitur
- 21 qui me audiebant expectabant sententiam et intenti tacebant ad consilium meum
- 22 verbis meis addere nihil audebant et super illos stillabat eloquium meum
- 23 expectabant me sicut pluviam et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum
- 24 si quando ridebam ad eos non credebant et lux vultus mei non cadebat in terram
- 25 si voluissem ire ad eos sedebam primus cumque sederem quasi rex circumstante exercitu eram tamen maerentium consolator
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗