욥기 28장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 욥기 (Job) · 28절
- 1 habet argentum venarum suarum principia et auro locus est in quo conflatur
- 2 ferrum de terra tollitur et lapis solutus calore in aes vertitur
- 3 tempus posuit tenebris et universorum finem ipse considerat lapidem quoque caliginis et umbram mortis
- 4 dividit torrens a populo peregrinante eos quos oblitus est pes egentis hominum et invios
- 5 terra de qua oriebatur panis in loco suo igne subversa est
- 6 locus sapphyri lapides eius et glebae illius aurum
- 7 semitam ignoravit avis nec intuitus est oculus vulturis
- 8 non calcaverunt eam filii institorum nec pertransivit per eam leaena
- 9 ad silicem extendit manum suam subvertit a radicibus montes
- 10 in petris rivos excidit et omne pretiosum vidit oculus eius
- 11 profunda quoque fluviorum scrutatus est et abscondita produxit in lucem
- 12 sapientia vero ubi invenitur et quis est locus intellegentiae
- 13 nescit homo pretium eius nec invenitur in terra suaviter viventium
- 14 abyssus dicit non est in me et mare loquitur non est mecum
- 15 non dabitur aurum obrizum pro ea nec adpendetur argentum in commutatione eius
- 16 non conferetur tinctis Indiae coloribus nec lapidi sardonico pretiosissimo vel sapphyro
- 17 non adaequabitur ei aurum vel vitrum nec commutabuntur pro ea vasa auri
- 18 excelsa et eminentia non memorabuntur conparatione eius trahitur autem sapientia de occultis
- 19 non adaequabitur ei topazium de Aethiopia nec tincturae mundissimae conponetur
- 20 unde ergo sapientia veniet et quis est locus intellegentiae
- 21 abscondita est ab oculis omnium viventium volucres quoque caeli latet
- 22 perditio et mors dixerunt auribus nostris audivimus famam eius
- 23 Deus intellegit viam eius et ipse novit locum illius
- 24 ipse enim fines mundi intuetur et omnia quae sub caelo sunt respicit
- 25 qui fecit ventis pondus et aquas adpendit mensura
- 26 quando ponebat pluviis legem et viam procellis sonantibus
- 27 tunc vidit illam et enarravit et praeparavit et investigavit
- 28 et dixit homini ecce timor Domini ipsa est sapientia et recedere a malo intellegentia
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗