로그인

욥기 30장 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 욥기 (Job) · 31절

  1. 1 nunc autem derident me iuniores tempore quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei
  2. 2 quorum virtus manuum erat mihi pro nihilo et vita ipsa putabantur indigni
  3. 3 egestate et fame steriles qui rodebant in solitudine squalentes calamitate et miseria
  4. 4 et mandebant herbas et arborum cortices et radix iuniperorum erat cibus eorum
  5. 5 qui de convallibus ista rapientes cum singula repperissent ad ea cum clamore currebant
  6. 6 in desertis habitabant torrentium et in cavernis terrae vel super glaream
  7. 7 qui inter huiuscemodi laetabantur et esse sub sentibus delicias conputabant
  8. 8 filii stultorum et ignobilium et in terra penitus non parentes
  9. 9 nunc in eorum canticum versus sum et factus sum eis proverbium
  10. 10 abominantur me et longe fugiunt a me et faciem meam conspuere non verentur
  11. 11 faretram enim suam aperuit et adflixit me et frenum posuit in os meum
  12. 12 ad dexteram orientis calamitatis meae ilico surrexerunt pedes meos subverterunt et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis
  13. 13 dissipaverunt itinera mea insidiati sunt mihi et praevaluerunt et non fuit qui ferret auxilium
  14. 14 quasi rupto muro et aperta ianua inruerunt super me et ad meas miserias devoluti sunt
  15. 15 redactus sum in nihili abstulisti quasi ventus desiderium meum et velut nubes pertransiit salus mea
  16. 16 nunc autem in memet ipso marcescit anima mea et possident me dies adflictionis
  17. 17 nocte os meum perforatur doloribus et qui me comedunt non dormiunt
  18. 18 in multitudine eorum consumitur vestimentum meum et quasi capitio tunicae sic cinxerunt me
  19. 19 conparatus sum luto et adsimilatus favillae et cineri
  20. 20 clamo ad te et non exaudis me sto et non respicis me
  21. 21 mutatus es mihi in crudelem et in duritia manus tuae adversaris mihi
  22. 22 elevasti me et quasi super ventum ponens elisisti me valide
  23. 23 scio quia morti tradas me ubi constituta domus est omni viventi
  24. 24 verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam et si corruerint ipse salvabis
  25. 25 flebam quondam super eum qui adflictus erat et conpatiebatur anima mea pauperi
  26. 26 expectabam bona et venerunt mihi mala praestolabar lucem et eruperunt tenebrae
  27. 27 interiora mea efferbuerunt absque ulla requie praevenerunt me dies adflictionis
  28. 28 maerens incedebam sine furore consurgens in turba clamavi
  29. 29 frater fui draconum et socius strutionum
  30. 30 cutis mea denigrata est super me et ossa mea aruerunt prae caumate
  31. 31 versa est in luctum cithara mea et organum meum in vocem flentium

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗