욥기 27장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 욥기 (Job) · 23절
- 1 addidit quoque Iob adsumens parabolam suam et dixit
- 2 vivit Deus qui abstulit iudicium meum et Omnipotens qui ad amaritudinem adduxit animam meam
- 3 quia donec superest halitus in me et spiritus Dei in naribus meis
- 4 non loquentur labia mea iniquitatem nec lingua mea meditabitur mendacium
- 5 absit a me ut iustos vos esse iudicem donec deficiam non recedam ab innocentia mea
- 6 iustificationem meam quam coepi tenere non deseram nec enim reprehendit me cor meum in omni vita mea
- 7 sit ut impius inimicus meus et adversarius meus quasi iniquus
- 8 quae enim spes est hypocritae si avare rapiat et non liberet Deus animam eius
- 9 numquid clamorem eius Deus audiet cum venerit super illum angustia
- 10 aut poterit in Omnipotente delectari et invocare Deum in omni tempore
- 11 docebo vos per manum Dei quae Omnipotens habeat nec abscondam
- 12 ecce vos omnes nostis et quid sine causa vana loquimini
- 13 haec est pars hominis impii apud Deum et hereditas violentorum quam ab Omnipotente suscipient
- 14 si multiplicati fuerint filii eius in gladio erunt et nepotes eius non saturabuntur pane
- 15 qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu et viduae illius non plorabunt
- 16 si conportaverit quasi terram argentum et sicut lutum praeparaverit vestimenta
- 17 praeparabit quidem sed iustus vestietur illis et argentum innocens dividet
- 18 aedificavit sicut tinea domum suam et sicut custos fecit umbraculum
- 19 dives cum dormierit nihil secum auferet aperit oculos suos et nihil inveniet
- 20 adprehendit eum quasi aqua inopia nocte opprimet eum tempestas
- 21 tollet eum ventus urens et auferet et velut turbo rapiet eum de loco suo
- 22 et mittet super eum et non parcet de manu eius fugiens fugiet
- 23 stringet super eum manus suas et sibilabit super illum intuens locum eius
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗