욥기 26장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 욥기 (Job) · 14절
- 1 respondens autem Iob dixit
- 2 cuius adiutor es numquid inbecilli et sustentas brachium eius qui non est fortis
- 3 cui dedisti consilium forsitan illi qui non habet sapientiam et prudentiam tuam ostendisti plurimam
- 4 quem docere voluisti nonne eum qui fecit spiramen tuum
- 5 ecce gigantes gemunt sub aquis et qui habitant cum eis
- 6 nudus est inferus coram illo et nullum est operimentum perditioni
- 7 qui extendit aquilonem super vacuum et adpendit terram super nihili
- 8 qui ligat aquas in nubibus suis ut non erumpant pariter deorsum
- 9 qui tenet vultum solii sui et expandit super illud nebulam suam
- 10 terminum circumdedit aquis usque dum finiantur lux et tenebrae
- 11 columnae caeli contremescunt et pavent ad nutum eius
- 12 in fortitudine illius repente maria congregata sunt et prudentia eius percussit superbum
- 13 spiritus eius ornavit caelos et obsetricante manu eius eductus est coluber tortuosus
- 14 ecce haec ex parte dicta sunt viarum eius et cum vix parvam stillam sermonis eius audierimus quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗