로그인

욥기 25장 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 욥기 (Job) · 6절

  1. 1 respondens autem Baldad Suites dixit
  2. 2 potestas et terror apud eum est qui facit concordiam in sublimibus suis
  3. 3 numquid est numerus militum eius et super quem non surget lumen illius
  4. 4 numquid iustificari potest homo conparatus Deo aut apparere mundus natus de muliere
  5. 5 ecce etiam luna non splendet et stellae non sunt mundae in conspectu eius
  6. 6 quanto magis homo putredo et filius hominis vermis

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗