로그인

욥기 24장 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 욥기 (Job) · 25절

  1. 1 ab Omnipotente non sunt abscondita tempora qui autem noverunt eum ignorant dies illius
  2. 2 alii terminos transtulerunt diripuerunt greges et paverunt eos
  3. 3 asinum pupillorum abigerunt et abstulerunt pro pignore bovem viduae
  4. 4 subverterunt pauperum viam et oppresserunt pariter mansuetos terrae
  5. 5 alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum vigilantesque ad praedam praeparant panem liberis
  6. 6 agrum non suum demetunt et vineam eius quem vi oppresserunt vindemiant
  7. 7 nudos dimittunt homines indumenta tollentes quibus non est operimentum in frigore
  8. 8 quos imbres montium rigant et non habentes velamen amplexantur lapides
  9. 9 vim fecerunt depraedantes pupillos et vulgum pauperem spoliaverunt
  10. 10 nudis et incedentibus absque vestitu et esurientibus tulerunt spicas
  11. 11 inter acervos eorum meridiati sunt qui calcatis torcularibus sitiunt
  12. 12 de civitatibus fecerunt viros gemere et anima vulneratorum clamavit et Deus inultum abire non patitur
  13. 13 ipsi fuerunt rebelles luminis nescierunt vias eius nec reversi sunt per semitas illius
  14. 14 mane primo consurgit homicida interficit egenum et pauperem per noctem vero erit quasi fur
  15. 15 oculus adulteri observat caliginem dicens non me videbit oculus et operiet vultum suum
  16. 16 perfodit in tenebris domos sicut in die condixerant sibi et ignoraverunt lucem
  17. 17 si subito apparuerit aurora arbitrantur umbram mortis et sic in tenebris quasi in luce ambulant
  18. 18 levis est super faciem aquae maledicta sit pars eius in terra nec ambulet per viam vinearum
  19. 19 ad nimium calorem transeat ab aquis nivium et usque ad inferos peccatum illius
  20. 20 obliviscatur eius misericordia dulcedo illius vermes non sit in recordatione sed conteratur quasi lignum infructuosum
  21. 21 pavit enim sterilem et quae non parit et viduae bene non fecit
  22. 22 detraxit fortes in fortitudine sua et cum steterit non credet vitae suae
  23. 23 dedit ei Deus locum paenitentiae et ille abutitur eo in superbiam oculi autem eius sunt in viis illius
  24. 24 elevati sunt ad modicum et non subsistent et humiliabuntur sicut omnia et auferentur et sicut summitates spicarum conterentur
  25. 25 quod si non est ita quis me potest arguere esse mentitum et ponere ante Deum verba mea

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗