욥기 23장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 욥기 (Job) · 17절
- 1 respondens autem Iob dixit
- 2 nunc quoque in amaritudine est sermo meus et manus plagae meae adgravata est super gemitum meum
- 3 quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum et veniam usque ad solium eius
- 4 ponam coram eo iudicium et os meum replebo increpationibus
- 5 ut sciam verba quae mihi respondeat et intellegam quid loquatur mihi
- 6 nolo multa fortitudine contendat mecum nec magnitudinis suae mole me premat
- 7 proponat aequitatem contra me et perveniat ad victoriam iudicium meum
- 8 si ad orientem iero non apparet si ad occidentem non intellegam eum
- 9 si ad sinistram quid agat non adprehendam eum si me vertam ad dextram non videbo illum
- 10 ipse vero scit viam meam et probavit me quasi aurum quod per ignem transit
- 11 vestigia eius secutus est pes meus viam eius custodivi et non declinavi ex ea
- 12 a mandatis labiorum eius non recessi et in sinu meo abscondi verba oris eius
- 13 ipse enim solus est et nemo avertere potest cogitationem eius et anima eius quodcumque voluerit hoc facit
- 14 cum expleverit in me voluntatem suam et alia multa similia praesto sunt ei
- 15 et idcirco a facie eius turbatus sum et considerans eum timore sollicitor
- 16 Deus mollivit cor meum et Omnipotens conturbavit me
- 17 non enim perii propter inminentes tenebras nec faciem meam operuit caligo
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗