로그인

욥기 22장 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 욥기 (Job) · 30절

  1. 1 respondens autem Eliphaz Themanites dixit
  2. 2 numquid Deo conparari potest homo etiam cum perfectae fuerit scientiae
  3. 3 quid prodest Deo si iustus fueris aut quid ei confers si inmaculata fuerit via tua
  4. 4 numquid timens arguet te et veniet tecum in iudicium
  5. 5 et non propter malitiam tuam plurimam et infinitas iniquitates tuas
  6. 6 abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa et nudos spoliasti vestibus
  7. 7 aquam lasso non dedisti et esurienti subtraxisti panem
  8. 8 in fortitudine brachii tui possidebas terram et potentissimus obtinebas eam
  9. 9 viduas dimisisti vacuas et lacertos pupillorum comminuisti
  10. 10 propterea circumdatus es laqueis et conturbat te formido subita
  11. 11 et putabas te tenebras non visurum et impetu aquarum inundantium non oppressurum
  12. 12 an cogitas quod Deus excelsior caelo et super stellarum vertices sublimetur
  13. 13 et dicis quid enim novit Deus et quasi per caliginem iudicat
  14. 14 nubes latibulum eius nec nostra considerat et circa cardines caeli perambulat
  15. 15 numquid semitam saeculorum custodire cupis quam calcaverunt viri iniqui
  16. 16 qui sublati sunt ante tempus suum et fluvius subvertit fundamentum eorum
  17. 17 qui dicebant Deo recede a nobis et quasi nihil possit facere Omnipotens aestimabant eum
  18. 18 cum ille implesset domos eorum bonis quorum sententia procul sit a me
  19. 19 videbunt iusti et laetabuntur et innocens subsannabit eos
  20. 20 nonne succisa est erectio eorum et reliquias eorum devoravit ignis
  21. 21 adquiesce igitur ei et habeto pacem et per haec habebis fructus optimos
  22. 22 suscipe ex ore illius legem et pone sermones eius in corde tuo
  23. 23 si reversus fueris ad Omnipotentem aedificaberis et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo
  24. 24 dabit pro terra silicem et pro silice torrentes aureos
  25. 25 eritque Omnipotens contra hostes tuos et argentum coacervabitur tibi
  26. 26 tunc super Omnipotentem deliciis afflues et elevabis ad Deum faciem tuam
  27. 27 rogabis eum et exaudiet te et vota tua reddes
  28. 28 decernes rem et veniet tibi et in viis tuis splendebit lumen
  29. 29 qui enim humiliatus fuerit erit in gloria et qui inclinaverit oculos suos ipse salvabitur
  30. 30 salvabitur innocens salvabitur autem munditia manuum suarum

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗