로그인

욥기 21장 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 욥기 (Job) · 34절

  1. 1 respondens autem Iob dixit
  2. 2 audite quaeso sermones meos et agetis paenitentiam
  3. 3 sustinete me ut et ego loquar et post mea si videbitur verba ridete
  4. 4 numquid contra hominem disputatio mea est ut merito non debeam contristari
  5. 5 adtendite me et obstupescite et superponite digitum ori vestro
  6. 6 et ego quando recordatus fuero pertimesco et concutit carnem meam tremor
  7. 7 quare ergo impii vivunt sublevati sunt confortatique divitiis
  8. 8 semen eorum permanet coram eis propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum
  9. 9 domus eorum securae sunt et pacatae et non est virga Dei super illos
  10. 10 bos eorum concepit et non abortit vacca peperit et non est privata fetu suo
  11. 11 egrediuntur quasi greges parvuli eorum et infantes eorum exultant lusibus
  12. 12 tenent tympanum et citharam et gaudent ad sonitum organi
  13. 13 ducunt in bonis dies suos et in puncto ad inferna descendunt
  14. 14 qui dixerunt Deo recede a nobis et scientiam viarum tuarum nolumus
  15. 15 quid est Omnipotens ut serviamus ei et quid nobis prodest si oraverimus illum
  16. 16 verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua consilium impiorum longe sit a me
  17. 17 quotiens lucerna impiorum extinguetur et superveniet eis inundatio et dolores dividet furoris sui
  18. 18 erunt sicut paleae ante faciem venti et sicut favilla quam turbo dispergit
  19. 19 Deus servabit filiis illius dolorem patris et cum reddiderit tunc sciet
  20. 20 videbunt oculi eius interfectionem suam et de furore Omnipotentis bibet
  21. 21 quid enim ad eum pertinet de domo sua post se et si numerus mensuum eius dimidietur
  22. 22 numquid Deum quispiam docebit scientiam qui excelsos iudicat
  23. 23 iste moritur robustus et sanus dives et felix
  24. 24 viscera eius plena sunt adipe et medullis ossa illius inrigantur
  25. 25 alius vero moritur in amaritudine animae absque ullis opibus
  26. 26 et tamen simul in pulverem dormient et vermes operient eos
  27. 27 certe novi cogitationes vestras et sententias contra me iniquas
  28. 28 dicitis enim ubi est domus principis et ubi tabernacula impiorum
  29. 29 interrogate quemlibet de viatoribus et haec eadem eum intellegere cognoscetis
  30. 30 quia in diem perditionis servabitur malus et ad diem furoris ducitur
  31. 31 quis arguet coram eo viam eius et quae fecit quis reddet illi
  32. 32 ipse ad sepulchra ducetur et in congerie mortuorum vigilabit
  33. 33 dulcis fuit glareis Cocyti et post se omnem hominem trahet et ante se innumerabiles
  34. 34 quomodo igitur consolamini me frustra cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗