욥기 20장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 욥기 (Job) · 29절
- 1 respondens autem Sophar Naamathites dixit
- 2 idcirco cogitationes meae variae succedunt sibi et mens in diversa rapitur
- 3 doctrinam qua me arguis audiam et spiritus intellegentiae meae respondebit mihi
- 4 hoc scio a principio ex quo positus est homo super terram
- 5 quod laus impiorum brevis sit et gaudium hypocritae ad instar puncti
- 6 si ascenderit usque ad caelum superbia eius et caput eius nubes tetigerit
- 7 quasi sterquilinium in fine perdetur et qui eum viderant dicent ubi est
- 8 velut somnium avolans non invenietur transiet sicut visio nocturna
- 9 oculus qui eum viderat non videbit neque ultra intuebitur eum locus suus
- 10 filii eius adterentur egestate et manus illius reddent ei dolorem suum
- 11 ossa eius implebuntur vitiis adulescentiae eius et cum eo in pulverem dormient
- 12 cum enim dulce fuerit in ore eius malum abscondet illud sub lingua sua
- 13 parcet illi et non derelinquet illud et celabit in gutture suo
- 14 panis eius in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus
- 15 divitias quas devoravit evomet et de ventre illius extrahet eas Deus
- 16 caput aspidum suget occidet eum lingua viperae
- 17 non videat rivulos fluminis torrentes mellis et butyri
- 18 luet quae fecit omnia nec tamen consumetur iuxta multitudinem adinventionum suarum sic et sustinebit
- 19 quoniam confringens nudavit pauperes domum rapuit et non aedificavit eam
- 20 nec est satiatus venter eius et cum habuerit quae cupierat possidere non poterit
- 21 non remansit de cibo eius et propterea nihil permanebit de bonis eius
- 22 cum satiatus fuerit artabitur aestuabit et omnis dolor inruet in eum
- 23 utinam impleatur venter eius ut emittat in eum iram furoris sui et pluat super illum bellum suum
- 24 fugiet arma ferrea et inruet in arcum aereum
- 25 eductus et egrediens de vagina sua et fulgurans in amaritudine sua vadent et venient super eum horribiles
- 26 omnes tenebrae absconditae sunt in occultis eius devorabit eum ignis qui non succenditur adfligetur relictus in tabernaculo suo
- 27 revelabunt caeli iniquitatem eius et terra consurget adversus eum
- 28 apertum erit germen domus illius detrahetur in die furoris Dei
- 29 haec est pars hominis impii a Deo et hereditas verborum eius a Domino
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗