로그인

욥기 19장 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 욥기 (Job) · 29절

  1. 1 respondens autem Iob dixit
  2. 2 usquequo adfligitis animam meam et adteritis me sermonibus
  3. 3 en decies confunditis me et non erubescitis opprimentes me
  4. 4 nempe et si ignoravi mecum erit ignorantia mea
  5. 5 at vos contra me erigimini et arguitis me obprobriis meis
  6. 6 saltim nunc intellegite quia Deus non aequo iudicio adflixerit me et flagellis suis me cinxerit
  7. 7 ecce clamabo vim patiens et nemo audiet vociferabor et non est qui iudicet
  8. 8 semitam meam circumsepsit et transire non possum et in calle meo tenebras posuit
  9. 9 spoliavit me gloria mea et abstulit coronam de capite meo
  10. 10 destruxit me undique et pereo et quasi evulsae arbori abstulit spem meam
  11. 11 iratus est contra me furor eius et sic me habuit quasi hostem suum
  12. 12 simul venerunt latrones eius et fecerunt sibi viam per me et obsederunt in gyro tabernaculum meum
  13. 13 fratres meos longe fecit a me et noti mei quasi alieni recesserunt a me
  14. 14 dereliquerunt me propinqui mei et qui me noverant obliti sunt mei
  15. 15 inquilini domus meae et ancillae meae sicut alienum habuerunt me et quasi peregrinus fui in oculis eorum
  16. 16 servum meum vocavi et non respondit ore proprio deprecabar illum
  17. 17 halitum meum exhorruit uxor mea et orabam filios uteri mei
  18. 18 stulti quoque despiciebant me et cum ab eis recessissem detrahebant mihi
  19. 19 abominati sunt me quondam consiliarii mei et quem maxime diligebam aversatus est me
  20. 20 pelli meae consumptis carnibus adhesit os meum et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos
  21. 21 miseremini mei miseremini mei saltim vos amici mei quia manus Domini tetigit me
  22. 22 quare persequimini me sicut Deus et carnibus meis saturamini
  23. 23 quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei quis mihi det ut exarentur in libro
  24. 24 stilo ferreo et plumbi lammina vel certe sculpantur in silice
  25. 25 scio enim quod redemptor meus vivat et in novissimo de terra surrecturus sim
  26. 26 et rursum circumdabor pelle mea et in carne mea videbo Deum
  27. 27 quem visurus sum ego ipse et oculi mei conspecturi sunt et non alius reposita est haec spes mea in sinu meo
  28. 28 quare ergo nunc dicitis persequamur eum et radicem verbi inveniamus contra eum
  29. 29 fugite ergo a facie gladii quoniam ultor iniquitatum gladius est et scitote esse iudicium

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗