욥기 18장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 욥기 (Job) · 21절
- 1 respondens autem Baldad Suites dixit
- 2 usque ad quem finem verba iactabitis intellegite prius et sic loquamur
- 3 quare reputati sumus ut iumenta et sorduimus coram vobis
- 4 qui perdis animam tuam in furore tuo numquid propter te derelinquetur terra et transferentur rupes de loco suo
- 5 nonne lux impii extinguetur nec splendebit flamma ignis eius
- 6 lux obtenebrescet in tabernaculo illius et lucerna quae super eum est extinguetur
- 7 artabuntur gressus virtutis eius et praecipitabit eum consilium suum
- 8 inmisit enim in rete pedes suos et in maculis eius ambulat
- 9 tenebitur planta illius laqueo et exardescet contra eum sitis
- 10 abscondita est in terra pedica eius et decipula illius super semitam
- 11 undique terrebunt eum formidines et involvent pedes eius
- 12 adtenuetur fame robur eius et inedia invadat costas illius
- 13 devoret pulchritudinem cutis eius consumat brachia illius primogenita mors
- 14 avellatur de tabernaculo suo fiducia eius et calcet super eum quasi rex interitus
- 15 habitent in tabernaculo illius socii eius qui non est aspergatur in tabernaculo eius sulphur
- 16 deorsum radices eius siccentur sursum autem adteratur messis eius
- 17 memoria illius pereat de terra et non celebretur nomen eius in plateis
- 18 expellet eum de luce in tenebras et de orbe transferet eum
- 19 non erit semen eius neque progenies in populo suo nec ullae reliquiae in regionibus eius
- 20 in die eius stupebunt novissimi et primos invadet horror
- 21 haec sunt ergo tabernacula iniqui et iste locus eius qui ignorat Deum
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗