욥기 17장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 욥기 (Job) · 16절
- 1 spiritus meus adtenuabitur dies mei breviabuntur et solum mihi superest sepulchrum
- 2 non peccavi et in amaritudinibus moratur oculus meus
- 3 libera me et pone iuxta te et cuiusvis manus pugnet contra me
- 4 cor eorum longe fecisti a disciplina et propterea non exaltabuntur
- 5 praedam pollicetur sociis et oculi filiorum eius deficient
- 6 posuit me quasi in proverbium vulgi et exemplum sum coram eis
- 7 caligavit ab indignatione oculus meus et membra mea quasi in nihili redacta sunt
- 8 stupebunt iusti super hoc et innocens contra hypocritam suscitabitur
- 9 et tenebit iustus viam suam et mundis manibus addet fortitudinem
- 10 igitur vos omnes convertimini et venite et non inveniam in vobis ullum sapientem
- 11 dies mei transierunt cogitationes meae dissipatae sunt torquentes cor meum
- 12 noctem verterunt in diem et rursum post tenebras spero lucem
- 13 si sustinuero infernus domus mea est in tenebris stravi lectulum meum
- 14 putredini dixi pater meus es mater mea et soror mea vermibus
- 15 ubi est ergo nunc praestolatio mea et patientiam meam quis considerat
- 16 in profundissimum infernum descendent omnia mea putasne saltim ibi erit requies mihi
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗