욥기 16장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 욥기 (Job) · 23절
- 1 respondens autem Iob dixit
- 2 audivi frequenter talia consolatores onerosi omnes vos estis
- 3 numquid habebunt finem verba ventosa aut aliquid tibi molestum est si loquaris
- 4 poteram et ego similia vestri loqui atque utinam esset anima vestra pro anima mea
- 5 consolarer et ego vos sermonibus et moverem caput meum super vos
- 6 roborarem vos ore meo et moverem labia quasi parcens vobis
- 7 sed quid agam si locutus fuero non quiescet dolor meus et si tacuero non recedet a me
- 8 nunc autem oppressit me dolor meus et in nihili redacti sunt omnes artus mei
- 9 rugae meae testimonium dicunt contra me et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi
- 10 collegit furorem suum in me et comminans mihi infremuit contra me dentibus suis hostis meus terribilibus oculis me intuitus est
- 11 aperuerunt super me ora sua exprobrantes percusserunt maxillam meam satiati sunt poenis meis
- 12 conclusit me Deus apud iniquum et manibus impiorum me tradidit
- 13 ego ille quondam opulentus repente contritus sum tenuit cervicem meam confregit me et posuit sibi quasi in signum
- 14 circumdedit me lanceis suis convulneravit lumbos meos non pepercit et effudit in terra viscera mea
- 15 concidit me vulnere super vulnus inruit in me quasi gigans
- 16 saccum consui super cutem meam et operui cinere cornu meum
- 17 facies mea intumuit a fletu et palpebrae meae caligaverunt
- 18 haec passus sum absque iniquitate manus meae cum haberem mundas ad Deum preces
- 19 terra ne operias sanguinem meum neque inveniat locum in te latendi clamor meus
- 20 ecce enim in caelo testis meus et conscius meus in excelsis
- 21 verbosi mei amici mei ad Deum stillat oculus meus
- 22 atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo quomodo iudicatur filius hominis cum collega suo
- 23 ecce enim breves anni transeunt et semitam per quam non revertar ambulo
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗