로그인

욥기 15장 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 욥기 (Job) · 35절

  1. 1 respondens autem Eliphaz Themanites dixit
  2. 2 numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens et implebit ardore stomachum suum
  3. 3 arguis verbis eum qui non est aequalis tui et loqueris quod tibi non expedit
  4. 4 quantum in te est evacuasti timorem et tulisti preces coram Deo
  5. 5 docuit enim iniquitas tua os tuum et imitaris linguam blasphemantium
  6. 6 condemnabit te os tuum et non ego et labia tua respondebunt tibi
  7. 7 numquid primus homo tu natus es et ante colles formatus
  8. 8 numquid consilium Dei audisti et inferior te erit eius sapientia
  9. 9 quid nosti quod ignoremus quid intellegis quod nesciamus
  10. 10 et senes et antiqui sunt in nobis multo vetustiores quam patres tui
  11. 11 numquid grande est ut consoletur te Deus sed verba tua prava hoc prohibent
  12. 12 quid te elevat cor tuum et quasi magna cogitans adtonitos habes oculos
  13. 13 quid tumet contra Deum spiritus tuus ut proferas de ore huiuscemodi sermones
  14. 14 quid est homo ut inmaculatus sit et ut iustus appareat natus de muliere
  15. 15 ecce inter sanctos eius nemo inmutabilis et caeli non sunt mundi in conspectu eius
  16. 16 quanto magis abominabilis et inutilis homo qui bibit quasi aquas iniquitatem
  17. 17 ostendam tibi audi me quod vidi narrabo tibi
  18. 18 sapientes confitentur et non abscondunt patres suos
  19. 19 quibus solis data est terra et non transibit alienus per eos
  20. 20 cunctis diebus suis impius superbit et numerus annorum incertus est tyrannidis eius
  21. 21 sonitus terroris semper in auribus illius et cum pax sit ille insidias suspicatur
  22. 22 non credit quod reverti possit de tenebris circumspectans undique gladium
  23. 23 cum se moverit ad quaerendum panem novit quod paratus sit in manu eius tenebrarum dies
  24. 24 terrebit eum tribulatio et angustia vallabit eum sicut regem qui praeparatur ad proelium
  25. 25 tetendit enim adversus Deum manum suam et contra Omnipotentem roboratus est
  26. 26 cucurrit adversus eum erecto collo et pingui cervice armatus est
  27. 27 operuit faciem eius crassitudo et de lateribus eius arvina dependet
  28. 28 habitavit in civitatibus desolatis et in domibus desertis quae in tumulos sunt redactae
  29. 29 non ditabitur nec perseverabit substantia eius nec mittet in terra radicem suam
  30. 30 non recedet de tenebris ramos eius arefaciet flamma et auferetur spiritu oris sui
  31. 31 non credat frustra errore deceptus quod aliquo pretio redimendus sit
  32. 32 antequam dies eius impleantur peribit et manus eius arescet
  33. 33 laedetur quasi vinea in primo flore botrus eius et quasi oliva proiciens florem suum
  34. 34 congregatio enim hypocritae sterilis et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt
  35. 35 concepit dolorem et peperit iniquitatem et uterus eius praeparat dolos

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗