욥기 14장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 욥기 (Job) · 22절
- 1 homo natus de muliere brevi vivens tempore repletus multis miseriis
- 2 quasi flos egreditur et conteritur et fugit velut umbra et numquam in eodem statu permanet
- 3 et dignum ducis super huiuscemodi aperire oculos tuos et adducere eum tecum in iudicium
- 4 quis potest facere mundum de inmundo conceptum semine nonne tu qui solus es
- 5 breves dies hominis sunt numerus mensuum eius apud te est constituisti terminos eius qui praeterire non poterunt
- 6 recede paululum ab eo ut quiescat donec optata veniat sicut mercennarii dies eius
- 7 lignum habet spem si praecisum fuerit rursum virescit et rami eius pullulant
- 8 si senuerit in terra radix eius et in pulvere emortuus fuerit truncus illius
- 9 ad odorem aquae germinabit et faciet comam quasi cum primum plantatum est
- 10 homo vero cum mortuus fuerit et nudatus atque consumptus ubi quaeso est
- 11 quomodo si recedant aquae de mari et fluvius vacuefactus arescat
- 12 sic homo cum dormierit non resurget donec adteratur caelum non evigilabit nec consurget de somno suo
- 13 quis mihi hoc tribuat ut in inferno protegas me ut abscondas me donec pertranseat furor tuus et constituas mihi tempus in quo recorderis mei
- 14 putasne mortuus homo rursum vivet cunctis diebus quibus nunc milito expecto donec veniat inmutatio mea
- 15 vocabis et ego respondebo tibi operi manuum tuarum porriges dexteram
- 16 tu quidem gressus meos dinumerasti sed parces peccatis meis
- 17 signasti quasi in sacculo delicta mea sed curasti iniquitatem meam
- 18 mons cadens defluet et saxum transfertur de loco suo
- 19 lapides excavant aquae et adluvione paulatim terra consumitur et homines ergo similiter perdes
- 20 roborasti eum paululum ut in perpetuum pertransiret inmutabis faciem eius et emittes eum
- 21 sive nobiles fuerint filii eius sive ignobiles non intelleget
- 22 attamen caro eius dum vivet dolebit et anima illius super semet ipso lugebit
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗