욥기 13장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 욥기 (Job) · 28절
- 1 ecce omnia et vidit oculus meus et audivit auris mea et intellexi singula
- 2 secundum scientiam vestram et ego novi nec inferior vestri sum
- 3 sed tamen ad Omnipotentem loquar et disputare cum Deo cupio
- 4 prius vos ostendens fabricatores mendacii et cultores perversorum dogmatum
- 5 atque utinam taceretis ut putaremini esse sapientes
- 6 audite ergo correptiones meas et iudicium labiorum meorum adtendite
- 7 numquid Deus indiget vestro mendacio ut pro illo loquamini dolos
- 8 numquid faciem eius accipitis et pro Deo iudicare nitimini
- 9 aut placebit ei quem celare nihil potest aut decipietur ut homo vestris fraudulentiis
- 10 ipse vos arguet quoniam in abscondito faciem eius accipitis
- 11 statim ut se commoverit turbabit vos et terror eius inruet super vos
- 12 memoria vestra conparabitur cineri et redigentur in lutum cervices vestrae
- 13 tacete paulisper ut loquar quodcumque mihi mens suggesserit
- 14 quare lacero carnes meas dentibus meis et animam meam porto in manibus meis
- 15 etiam si occiderit me in ipso sperabo verumtamen vias meas in conspectu eius arguam
- 16 et ipse erit salvator meus non enim veniet in conspectu eius omnis hypocrita
- 17 audite sermonem meum et enigmata percipite auribus vestris
- 18 si fuero iudicatus scio quod iustus inveniar
- 19 quis est qui iudicetur mecum veniat quare tacens consumor
- 20 duo tantum ne facias mihi et tunc a facie tua non abscondar
- 21 manum tuam longe fac a me et formido tua non me terreat
- 22 et voca me et respondebo tibi aut certe loquar et tu responde mihi
- 23 quantas habeo iniquitates et peccata scelera mea et delicta ostende mihi
- 24 cur faciem tuam abscondis et arbitraris me inimicum tuum
- 25 contra folium quod vento rapitur ostendis potentiam tuam et stipulam siccam persequeris
- 26 scribis enim contra me amaritudines et consumere me vis peccatis adulescentiae meae
- 27 posuisti in nervo pedem meum et observasti omnes semitas meas et vestigia pedum meorum considerasti
- 28 qui quasi putredo consumendus sum et quasi vestimentum quod comeditur a tinea
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗