욥기 12장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 욥기 (Job) · 25절
- 1 respondens autem Iob dixit
- 2 ergo vos estis soli homines et vobiscum morietur sapientia
- 3 et mihi est cor sicut et vobis nec inferior vestri sum quis enim haec quae nostis ignorat
- 4 qui deridetur ab amico suo sicut ego invocabit Deum et exaudiet eum deridetur enim iusti simplicitas
- 5 lampas contempta apud cogitationes divitum parata ad tempus statutum
- 6 abundant tabernacula praedonum et audacter provocant Deum cum ipse dederit omnia in manibus eorum
- 7 nimirum interroga iumenta et docebunt te et volatilia caeli et indicabunt tibi
- 8 loquere terrae et respondebit tibi et narrabunt pisces maris
- 9 quis ignorat quod omnia haec manus Domini fecerit
- 10 in cuius manu anima omnis viventis et spiritus universae carnis hominis
- 11 nonne auris verba diiudicat et fauces comedentis saporem
- 12 in antiquis est sapientia et in multo tempore prudentia
- 13 apud ipsum est sapientia et fortitudo ipse habet consilium et intellegentiam
- 14 si destruxerit nemo est qui aedificet et si incluserit hominem nullus est qui aperiat
- 15 si continuerit aquas omnia siccabuntur et si emiserit eas subvertent terram
- 16 apud ipsum est fortitudo et sapientia ipse novit et decipientem et eum qui decipitur
- 17 adducit consiliarios in stultum finem et iudices in stuporem
- 18 balteum regum dissolvit et praecingit fune renes eorum
- 19 ducit sacerdotes inglorios et optimates subplantat
- 20 commutans labium veracium et doctrinam senum auferens
- 21 effundit despectionem super principes et eos qui oppressi fuerant relevans
- 22 qui revelat profunda de tenebris et producit in lucem umbram mortis
- 23 qui multiplicat gentes et perdet eas et subversas in integrum restituet
- 24 qui inmutat cor principum populi terrae et decipit eos ut frustra incedant per invium
- 25 palpabunt quasi in tenebris et non in luce et errare eos faciet quasi ebrios
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗