욥기 11장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 욥기 (Job) · 20절
- 1 respondens autem Sophar Naamathites dixit
- 2 numquid qui multa loquitur non et audiet aut vir verbosus iustificabitur
- 3 tibi soli tacebunt homines et cum ceteros inriseris a nullo confutaberis
- 4 dixisti enim purus est sermo meus et mundus sum in conspectu tuo
- 5 atque utinam Deus loqueretur tecum et aperiret labia sua tibi
- 6 ut ostenderet tibi secreta sapientiae et quod multiplex esset lex eius et intellegeres quod multo minora exigaris a Deo quam meretur iniquitas tua
- 7 forsitan vestigia Dei conprehendes et usque ad perfectum Omnipotentem repperies
- 8 excelsior caelo est et quid facies profundior inferno et unde cognosces
- 9 longior terrae mensura eius et latior mari
- 10 si subverterit omnia vel in unum coartaverit quis contradicet ei
- 11 ipse enim novit hominum vanitatem et videns iniquitatem nonne considerat
- 12 vir vanus in superbiam erigitur et tamquam pullum onagri se liberum natum putat
- 13 tu autem firmasti cor tuum et expandisti ad eum manus tuas
- 14 si iniquitatem quod est in manu tua abstuleris a te et non manserit in tabernaculo tuo iniustitia
- 15 tum levare poteris faciem tuam absque macula et eris stabilis et non timebis
- 16 miseriae quoque oblivisceris et quasi aquarum quae praeterierint recordaberis
- 17 et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam et cum te consumptum putaveris orieris ut lucifer
- 18 et habebis fiduciam proposita tibi spe et defossus securus dormies
- 19 requiesces et non erit qui te exterreat et deprecabuntur faciem tuam plurimi
- 20 oculi autem impiorum deficient et effugium peribit ab eis et spes eorum abominatio animae
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗