요한복음 4장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 요한복음 (John) · 54절
- 1 ut ergo cognovit Iesus quia audierunt Pharisaei quia Iesus plures discipulos facit et baptizat quam Iohannes
- 2 quamquam Iesus non baptizaret sed discipuli eius
- 3 Reliquit Iudaeam et abiit iterum in Galilaeam
- 4 Oportebat autem eum transire per Samariam
- 5 venit ergo in civitatem Samariae quae dicitur Sychar iuxta praedium quod dedit Iacob Ioseph filio suo
- 6 erat autem ibi fons Iacob Iesus ergo fatigatus ex itinere sedebat sic super fontem hora erat quasi sexta
- 7 venit mulier de Samaria haurire aquam dicit ei Iesus da mihi bibere
- 8 discipuli enim eius abierant in civitatem ut cibos emerent
- 9 dicit ergo ei mulier illa samaritana quomodo tu Iudaeus cum sis bibere a me poscis quae sum mulier samaritana non enim coutuntur Iudaei Samaritanis
- 10 respondit Iesus et dixit ei si scires donum Dei et quis est qui dicit tibi da mihi bibere tu forsitan petisses ab eo et dedisset tibi aquam vivam
- 11 dicit ei mulier Domine neque in quo haurias habes et puteus altus est unde ergo habes aquam vivam
- 12 numquid tu maior es patre nostro Iacob qui dedit nobis puteum et ipse ex eo bibit et filii eius et pecora eius
- 13 respondit Iesus et dixit ei omnis qui bibit ex aqua hac sitiet iterum qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei non sitiet in aeternum
- 14 sed aqua quam dabo ei fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam
- 15 dicit ad eum mulier Domine da mihi hanc aquam ut non sitiam neque veniam huc haurire
- 16 dicit ei Iesus vade voca virum tuum et veni huc
- 17 respondit mulier et dixit non habeo virum dicit ei Iesus bene dixisti quia non habeo virum
- 18 quinque enim viros habuisti et nunc quem habes non est tuus vir hoc vere dixisti
- 19 dicit ei mulier Domine video quia propheta es tu
- 20 patres nostri in monte hoc adoraverunt et vos dicitis quia Hierosolymis est locus ubi adorare oportet
- 21 dicit ei Iesus mulier crede mihi quia veniet hora quando neque in monte hoc neque in Hierosolymis adorabitis Patrem
- 22 vos adoratis quod nescitis nos adoramus quod scimus quia salus ex Iudaeis est
- 23 sed venit hora et nunc est quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate nam et Pater tales quaerit qui adorent eum
- 24 spiritus est Deus et eos qui adorant eum in spiritu et veritate oportet adorare
- 25 dicit ei mulier scio quia Messias venit qui dicitur Christus cum ergo venerit ille nobis adnuntiabit omnia
- 26 dicit ei Iesus ego sum qui loquor tecum
- 27 et continuo venerunt discipuli eius et mirabantur quia cum muliere loquebatur nemo tamen dixit quid quaeris aut quid loqueris cum ea
- 28 reliquit ergo hydriam suam mulier et abiit in civitatem et dicit illis hominibus
- 29 venite videte hominem qui dixit mihi omnia quaecumque feci numquid ipse est Christus
- 30 exierunt de civitate et veniebant ad eum
- 31 interea rogabant eum discipuli dicentes rabbi manduca
- 32 ille autem dixit eis ego cibum habeo manducare quem vos nescitis
- 33 dicebant ergo discipuli ad invicem numquid aliquis adtulit ei manducare
- 34 dicit eis Iesus meus cibus est ut faciam voluntatem eius qui misit me ut perficiam opus eius
- 35 nonne vos dicitis quod adhuc quattuor menses sunt et messis venit ecce dico vobis levate oculos vestros et videte regiones quia albae sunt iam ad messem
- 36 et qui metit mercedem accipit et congregat fructum in vitam aeternam ut et qui seminat simul gaudeat et qui metit
- 37 in hoc enim est verbum verum quia alius est qui seminat et alius est qui metit
- 38 ego misi vos metere quod vos non laborastis alii laboraverunt et vos in laborem eorum introistis
- 39 ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum propter verbum mulieris testimonium perhibentis quia dixit mihi omnia quaecumque feci
- 40 cum venissent ergo ad illum Samaritani rogaverunt eum ut ibi maneret et mansit ibi duos dies
- 41 et multo plures crediderunt propter sermonem eius
- 42 et mulieri dicebant quia iam non propter tuam loquellam credimus ipsi enim audivimus et scimus quia hic est vere salvator mundi
- 43 Post duos autem dies exiit inde et abiit in Galilaeam
- 44 Ipse enim Iesus testimonium perhibuit quia propheta in sua patria honorem non habet
- 45 Cum ergo venisset in Galilaeam exceperunt eum Galilaei cum omnia vidissent quae fecerat Hierosolymis in die festo et ipsi enim venerant in diem festum
- 46 venit ergo iterum in Cana Galilaeae ubi fecit aquam vinum Et erat quidam regulus cuius filius infirmabatur Capharnaum
- 47 hic cum audisset quia Iesus adveniret a Iudaea in Galilaeam abiit ad eum et rogabat eum ut descenderet et sanaret filium eius incipiebat enim mori
- 48 dixit ergo Iesus ad eum nisi signa et prodigia videritis non creditis
- 49 dicit ad eum regulus Domine descende priusquam moriatur filius meus
- 50 dicit ei Iesus vade filius tuus vivit credidit homo sermoni quem dixit ei Iesus et ibat
- 51 iam autem eo descendente servi occurrerunt ei et nuntiaverunt dicentes quia filius eius viveret
- 52 interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerit et dixerunt ei quia heri hora septima reliquit eum febris
- 53 cognovit ergo pater quia illa hora erat in qua dixit ei Iesus filius tuus vivit et credidit ipse et domus eius tota
- 54 hoc iterum secundum signum fecit Iesus cum venisset a Iudaea in Galilaeam
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗