요한복음 5장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 요한복음 (John) · 46절
- 1 Post haec erat dies festus Iudaeorum et ascendit Iesus Hierosolymis
- 2 est autem Hierosolymis super Probatica piscina quae cognominatur hebraice Bethsaida quinque porticus habens
- 3 in his iacebat multitudo magna languentium caecorum claudorum aridorum expectantium aquae motum
- 5 erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua
- 6 hunc cum vidisset Iesus iacentem et cognovisset quia multum iam tempus habet dicit ei vis sanus fieri
- 7 respondit ei languidus Domine hominem non habeo ut cum turbata fuerit aqua mittat me in piscinam dum venio enim ego alius ante me descendit
- 8 dicit ei Iesus surge tolle grabattum tuum et ambula
- 9 et statim sanus factus est homo et sustulit grabattum suum et ambulabat erat autem sabbatum in illo die
- 10 dicebant Iudaei illi qui sanatus fuerat sabbatum est non licet tibi tollere grabattum tuum
- 11 Respondit eis qui me fecit sanum ille mihi dixit tolle grabattum tuum et ambula
- 12 interrogaverunt ergo eum quis est ille homo qui dixit tibi tolle grabattum tuum et ambula
- 13 is autem qui sanus fuerat effectus nesciebat quis esset Iesus enim declinavit turba constituta in loco
- 14 postea invenit eum Iesus in templo et dixit illi ecce sanus factus es iam noli peccare ne deterius tibi aliquid contingat
- 15 abiit ille homo et nuntiavit Iudaeis quia Iesus esset qui fecit eum sanum
- 16 propterea persequebantur Iudaei Iesum quia haec faciebat in sabbato
- 17 Iesus autem respondit eis Pater meus usque modo operatur et ego operor
- 18 propterea ergo magis quaerebant eum Iudaei interficere quia non solum solvebat sabbatum sed et Patrem suum dicebat Deum aequalem se faciens Deo respondit itaque Iesus et dixit eis
- 19 amen amen dico vobis non potest Filius a se facere quicquam nisi quod viderit Patrem facientem quaecumque enim ille fecerit haec et Filius similiter facit
- 20 Pater enim diligit Filium et omnia demonstrat ei quae ipse facit et maiora his demonstrabit ei opera ut vos miremini
- 21 sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat sic et Filius quos vult vivificat
- 22 neque enim Pater iudicat quemquam sed iudicium omne dedit Filio
- 23 ut omnes honorificent Filium sicut honorificant Patrem Qui non honorificat Filium non honorificat Patrem qui misit illum
- 24 Amen amen dico vobis quia qui verbum meum audit et credit ei qui misit me habet vitam aeternam et in iudicium non venit sed transit a morte in vitam
- 25 amen amen dico vobis quia venit hora et nunc est quando mortui audient vocem Filii Dei et qui audierint vivent
- 26 sicut enim Pater habet vitam in semet ipso sic dedit et Filio vitam habere in semet ipso
- 27 et potestatem dedit ei et iudicium facere quia Filius hominis est
- 28 nolite mirari hoc quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem eius
- 29 et procedent qui bona fecerunt in resurrectionem vitae qui vero mala egerunt in resurrectionem iudicii
- 30 non possum ego a me ipso facere quicquam sicut audio iudico et iudicium meum iustum est Quia non quaero voluntatem meam sed voluntatem eius qui misit me
- 31 Si ego testimonium perhibeo de me testimonium meum non est verum
- 32 alius est qui testimonium perhibet de me et scio quia verum est testimonium quod perhibet de me
- 33 vos misistis ad Iohannem et testimonium perhibuit veritati
- 34 ego autem non ab homine testimonium accipio sed haec dico ut vos salvi sitis
- 35 ille erat lucerna ardens et lucens vos autem voluistis exultare ad horam in luce eius
- 36 ego autem habeo testimonium maius Iohanne opera enim quae dedit mihi Pater ut perficiam ea ipsa opera quae ego facio testimonium perhibent de me quia Pater me misit
- 37 et qui misit me Pater ipse testimonium perhibuit de me Neque vocem eius umquam audistis neque speciem eius vidistis
- 38 Et verbum eius non habetis in vobis manens quia quem misit ille huic vos non creditis
- 39 scrutamini scripturas quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere et illae sunt quae testimonium perhibent de me
- 40 et non vultis venire ad me ut vitam habeatis
- 41 claritatem ab hominibus non accipio
- 42 sed cognovi vos quia dilectionem Dei non habetis in vobis
- 43 ego veni in nomine Patris mei et non accipitis me si alius venerit in nomine suo illum accipietis
- 44 quomodo potestis vos credere qui gloriam ab invicem accipitis et gloriam quae a solo est Deo non quaeritis
- 45 nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem est qui accuset vos Moses in quo vos speratis
- 46 si enim crederetis Mosi crederetis forsitan et mihi de me enim ille scripsit
- 47 si autem illius litteris non creditis quomodo meis verbis credetis
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗