요한복음 3장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 요한복음 (John) · 36절
- 1 erat autem homo ex Pharisaeis Nicodemus nomine princeps Iudaeorum
- 2 hic venit ad eum nocte et dixit ei rabbi scimus quia a Deo venisti magister nemo enim potest haec signa facere quae tu facis nisi fuerit Deus cum eo
- 3 respondit Iesus et dixit ei amen amen dico tibi nisi quis natus fuerit denuo non potest videre regnum Dei
- 4 dicit ad eum Nicodemus quomodo potest homo nasci cum senex sit numquid potest in ventrem matris suae iterato introire et nasci
- 5 respondit Iesus amen amen dico tibi nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu non potest introire in regnum Dei
- 6 quod natum est ex carne caro est et quod natum est ex Spiritu spiritus est
- 7 non mireris quia dixi tibi oportet vos nasci denuo
- 8 Spiritus ubi vult spirat et vocem eius audis sed non scis unde veniat et quo vadat sic est omnis qui natus est ex Spiritu
- 9 respondit Nicodemus et dixit ei quomodo possunt haec fieri
- 10 respondit Iesus et dixit ei tu es magister Israhel et haec ignoras
- 11 amen amen dico tibi quia quod scimus loquimur et quod vidimus testamur et testimonium nostrum non accipitis
- 12 si terrena dixi vobis et non creditis quomodo si dixero vobis caelestia credetis
- 13 et nemo ascendit in caelum nisi qui descendit de caelo Filius hominis qui est in caelo
- 14 et sicut Moses exaltavit serpentem in deserto ita exaltari oportet Filium hominis
- 15 ut omnis qui credit in ipso non pereat sed habeat vitam aeternam
- 16 sic enim dilexit Deus mundum ut Filium suum unigenitum daret ut omnis qui credit in eum non pereat sed habeat vitam aeternam
- 17 non enim misit Deus Filium suum in mundum ut iudicet mundum sed ut salvetur mundus per ipsum
- 18 qui credit in eum non iudicatur qui autem non credit iam iudicatus est quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei
- 19 hoc est autem iudicium quia lux venit in mundum et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem erant enim eorum mala opera
- 20 omnis enim qui mala agit odit lucem et non venit ad lucem ut non arguantur opera eius
- 21 qui autem facit veritatem venit ad lucem ut manifestentur eius opera quia in Deo sunt facta
- 22 post haec venit Iesus et discipuli eius in iudaeam terram et illic demorabatur cum eis et baptizabat
- 23 Erat autem et Iohannes baptizans in Aenon iuxta Salim quia aquae multae erant illic et adveniebant et baptizabantur
- 24 Nondum enim missus fuerat in carcerem Iohannes
- 25 Facta est ergo quaestio ex discipulis Iohannis cum Iudaeis de purificatione
- 26 et venerunt ad Iohannem et dixerunt ei rabbi qui erat tecum trans Iordanen cui tu testimonium perhibuisti ecce hic baptizat et omnes veniunt ad eum
- 27 respondit Iohannes et dixit non potest homo accipere quicquam nisi fuerit ei datum de caelo
- 28 Ipsi vos mihi testimonium perhibetis quod dixerim ego non sum Christus sed quia missus sum ante illum
- 29 Qui habet sponsam sponsus est amicus autem sponsi qui stat et audit eum gaudio gaudet propter vocem sponsi hoc ergo gaudium meum impletum est
- 30 illum oportet crescere me autem minui
- 31 qui desursum venit supra omnes est qui est de terra de terra est et de terra loquitur qui de caelo venit supra omnes est
- 32 et quod vidit et audivit hoc testatur et testimonium eius nemo accipit
- 33 qui accipit eius testimonium signavit quia Deus verax est
- 34 quem enim misit Deus verba Dei loquitur non enim ad mensuram dat Deus Spiritum
- 35 Pater diligit Filium et omnia dedit in manu eius
- 36 Qui credit in Filium habet vitam aeternam qui autem incredulus est Filio non videbit vitam sed ira Dei manet super eum
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗