요한복음 2장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 요한복음 (John) · 25절
- 1 et die tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae et erat mater Iesu ibi
- 2 vocatus est autem ibi et Iesus et discipuli eius ad nuptias
- 3 et deficiente vino dicit mater Iesu ad eum vinum non habent
- 4 et dicit ei Iesus quid mihi et tibi est mulier nondum venit hora mea
- 5 dicit mater eius ministris quodcumque dixerit vobis facite
- 6 erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Iudaeorum capientes singulae metretas binas vel ternas
- 7 dicit eis Iesus implete hydrias aqua et impleverunt eas usque ad summum
- 8 et dicit eis Iesus haurite nunc et ferte architriclino et tulerunt
- 9 ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam et non sciebat unde esset ministri autem sciebant qui haurierant aquam vocat sponsum architriclinus
- 10 et dicit ei omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint tunc id quod deterius est tu servasti bonum vinum usque adhuc
- 11 hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae et manifestavit gloriam suam et crediderunt in eum discipuli eius
- 12 Post hoc descendit Capharnaum ipse et mater eius et fratres eius et discipuli eius et ibi manserunt non multis diebus
- 13 Et prope erat pascha Iudaeorum et ascendit Hierosolyma Iesus
- 14 Et invenit in templo vendentes boves et oves et columbas et nummularios sedentes
- 15 et cum fecisset quasi flagellum de funiculis omnes eiecit de templo oves quoque et boves et nummulariorum effudit aes et mensas subvertit
- 16 et his qui columbas vendebant dixit auferte ista hinc nolite facere domum Patris mei domum negotiationis
- 17 Recordati vero sunt discipuli eius quia scriptum est zelus domus tuae comedit me
- 18 Responderunt ergo Iudaei et dixerunt ei quod signum ostendis nobis quia haec facis
- 19 Respondit Iesus et dixit eis solvite templum hoc et in tribus diebus excitabo illud
- 20 dixerunt ergo Iudaei quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc et tu tribus diebus excitabis illud
- 21 ille autem dicebat de templo corporis sui
- 22 cum ergo resurrexisset a mortuis recordati sunt discipuli eius quia hoc dicebat et crediderunt scripturae et sermoni quem dixit Iesus
- 23 cum autem esset Hierosolymis in pascha in die festo multi crediderunt in nomine eius videntes signa eius quae faciebat
- 24 ipse autem Iesus non credebat semet ipsum eis eo quod ipse nosset omnes
- 25 et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine ipse enim sciebat quid esset in homine
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗